200. I. Károly király Emech fiát Vas Miklóst, miután hűségre tért s Csicsó várát a királynak átadta, kegyelmébe fogadja. Visegrád, 1338. jan. 5.

Nos Karolus dei gracia Rex Hungarie. Tenore presencium quibus expedit significamus vniuersis memorie commendantes. Quod quia Nicolaus dictus Wus filius Emech nunc fidelis noster, licet prius et in antea in partibus Transsiluanis habendo Castrum Chychow voto et voluntati aliorum satisfaciendo aliqualiter Regiam offenderit maiestatem, sed demum fideles et sinceres in omnibus nostris agendis exhibuit famulatus, ymo eciam quia ipsum Castrum Chychow per eius restitucionem ad nostras manus et in nostram potestatem deuenisse nosscitur, volentes nos ipsum Nicolaum inter alios fauoris et gracie nostre articulos speciali prosequi gracia et fauore, vniuersos excessus et processus suos, quibuscunque et contra quoscunque qualiuis modo et tempore, et vsque dum ipse dictum Castrum Chychow tenebat et habebat, perpetratos et illatos, ex Regie potestatis plenitudine sibi duximus graciose ignosscendum et pariter indulgendum. Reddentes eundem super eisdem excessibus expeditum et per omnia absolutum. Quapropter vobis Woyuode, vicewoyuode, Comitibus et Judicibus nobilium quorumlibet Comitatuum ipsius terre Transsiluane, et quibusuis Regni nostri Justiciarys, quibus presentes ostenderentur, firmis damus in preceptis, quatenus prefatum Nicolaum dictum Wos racione excessuum et processuum quibuscunque et contra quoscunque factorum et vsque dum ipse in dicto Castro Chychow extitit illatorum, in causis quibusque motis vel in futurum mouendis contra ipsum, cum nemine penitus iudicare vel vestro astare Judicatui compellere, aut ipsum aliqualiter agrauare presumpmatis. Aliud sicut nos grauiter offendere pertimesscitis non facturi. Datum in Wyssegrad in vigilia festi Epiphaniarum domini. Anno eiusdem M°. CCC°. xxxmo. Octauo.

A pecsét alatt: Relacio Woyuode per magistrum petew qui uterque examinauerunt presentes.

Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában, Lit. G. nr. 5. Közli: Fehérpataky László.