139. A pozsonyi káptalan előtt Chubun fia Ábrahám és társai, beeli várjobbágyok, Zurus nevű földjüket Owgai Péternek örök áron eladják. 1294. oct. 31.

Nos Capitulum ecclesie Posonyensis significamus vniuersis, quibus expedit, per presentes, quod constitutis personaliter coram nobis Abraam filio Chubun, Benedicto et Matheo filio Beuz iobagionibus castri de Beel ex una parte, magistro Petro fratre comitis Farcasy de Owga ex altera, ydem Abraam, Benedictus et Matheus sunt confessi, quod ipsi quandam terram ipsorum hereditariam nomine Zurus, quondam per populos domini Regis indebite ocupatam, sed post hec iusticia mediante optentam ab eysdem sitam a parte occidentali iuxta mangnam (így) villam Zorus uocatam et ab inferiori parte uersus orientem sitam iuxta terram Symonis fily Chegee iobagionis castri sub hysdem metis ueteribus et antiquis, cum omnibus utilitatibus et pertinencys suis, prout antiquitus parentes ipsorum possederunt, uendidissent eidem magistro Petro pro quindecim marcis denariorum Vyenensium in filios filiorum perpetuo iure possidendam, cui eciam uendicioni commetanei ipsius terre et uicini uidelicet Mycou, Fetred et Chene, populi domini Regis de uilla magna Zorus, et Symon filius Chegee iobagio castri in nostri presencia conparentes, consensum prebuerunt et assensum, summam uero pecunie predicte ydem Abraam, Benedictus et Mathe ab eodem magistro Petro se plenarie recepisse sunt confessi. Obligauerunt eciam se ydem Abraam, Benedictus et Mathe, quod quicunque processu temporum prefatum magistrum Petrum nacione terre supradicte impetere forsitan attemptaret, Abraam, Benedictus et Mathe tenebuntur expedire proprys laboribus et expensis. In cuius rei memoriam nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Dominica proxima ante festum omnium sanctorum. Anno Domini M° CC° nonagesimo quarto.

Vörös-zöld selyemszálakon függő pecséttel, alúl cyrographummal. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 46. 10. Említi Fejér, id. m. VI. 1. 341. l. Közli: Vincze Gábor.