072. IV. László király vadászmesterének Heemnek a Balaton mellett fekvő Neug nevű földet adományozza. 1278. január 31.

Ladizlaus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod fidelis noster Heem comes Leporariferorum nostrorum ad nostram accedens presenciam quandam terram Liciscariorum (így) nostrorum sitam in terra uille Neug iuxta Balatinum, dicendo eandem esse vacuam et habitatoribus destitutam, sibi dari a nobis cum instancia postulauit; verum quia de qualitate et quantitate eiusdem terre et vtrum vacua sit, nec ne, nobis plena veritas non constabat, fidelibus nostris Capitulo Vesprimiensi et Gule comiti de Bokon, ut eandem inspicerent, et si contradictum non fieret, prefato Heem Comiti statuerent cum suis vtilitatibus, nostris litteris dedimus in mandatis, qui quidem rescripserunt nobis, quod prefata terra Liciscariorum in se sexaginta quinque iugera terrarum et septem vineas sibi annexas contineret. Nos itaque considerantes fidelitates et obsequiosa merita predicti Heem comitis, que nobis in solaciosis venacionibus nostris exhibuit et impendit, volentes sibi occurrere Regio cum fauore, predictam terram Liciscariorum nostrorum in se sexaginta V. iugera continentem ac vineas sibi annexas cum alys vtilitatibus suis dedimus et contulimus eidem Heem Comiti et per eum suis heredibus, heredumque successoribus iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes sibi concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri magistri Nicolai electi Albensis, aule nostre vicecancellary, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M° CC° Septuagesimo octauo. Secundo Kalendas februari. Regni autem nostri anno Septimo.

Kettős függő pecsét töredékeivel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Jes. Jaur. 30. 1. Említi Fejér, id. m. XI. 413. l. Közli: Vincze Gábor.