013. IV. Béla király a csornai prémontreieknek a soproni várhoz tartozó Potuk és Wisa nevű földekből egy egy ekényit adományoz. 1246. julius 14.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cvmanieque Rex. Omnibus Christi fidelibus presentes literas inspecturis Salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium, quam posterorum harum serie uolumus peruenire, quod ob remedium anime nostre fratribus premonstratensibus ecclesie sancti Michaelis de Chvrna quasdam terras castri Supruniensis (Potuk) nomine ad unum aratrum, et de quadam terra eiusdem castri Wisa nomine similiter ad vnum aratrum contulimus perpetuo possidendas. Vt autem hec nostra donacio salua semper permaneat, nec aliquo successu temporum queat retractari, vel in irritum reuocari, ad eius firmam stabilitatem litteras nostras concessimus testimoniales dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno ab incarnacione domini Millesimo Ducentesimo Quadragesimo Sexto. Secundo Idus July. Regni autem nostri anno vndecimo.

Kivűl XIII. századi írással: Donacio Bele Regis felicis recordacionis super possessionibus Potuk ac Wisa.

Függő pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Eccl. 37. 65. Közli: Vincze Gábor.