393. Spalato és Raguza városok közti egyezkedés. 1265.

Hec est copia instrumenti pactorum ostensorum per Spalatenses non addendo nec minuendo, nec aliquid mutando. Anno Incarnacionis Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, mensis Aprilis die septimo intrante, indictione octava, Ragusii. Cum nobiles viri Micha Madii, Michael Leonardi ambaxiatores, nuncii speciales atque generales procuratores Communis Spaleati die quarto exeunte mensis Martii nuper transacti Ragusium accesissent et coram domino Johanne Quirino Comite Ragusii et suis Judicibus et Consiliariis se presentassent, et facta salutacione ex parte sui Communis dicentes: Petimus ex parte nostri Communis, quod dimittatis homines Spalatenses, qui sunt capti a vobis cum suis rebus. Super quibus peticionibus idem dominus Comes Ragusiensis cum suis Judicibus et Consiliariis habito consilio elegerunt quatuor nobiles viros, scilicet Teodorum Bobacie, Petrum Bogdani, Volcassium Johannis et Serssium Clementis, cum quibus dicti ambaxiatores, nuncii et procuratores Spalatenses pacem, concordium et conventum tractare deberent, et que cum dicti tractatores invenissent cum ipsis, ad eundem Comitem et Consilium suum reducerent. Dicti vero tractatores cum ipsis nunciis sepe et sepius convenerunt et ad invicem pertractarunt, et que pertractata et inventa fuerant, suprascripti tractatores ad suprascriptum dominum Comitem et suum Consilium reduxerunt. Super quibus tractatibus idem dominus Comes cum suis Judicibus et Consiliariis habito consilio petiit commissionem vel procuracionem predictorum nunciorum, videlicet; utrum illi nuncii possent facere et adtendere pro suo Communi ea, que cum ipsis tractatoribus tentaverant aut non. Prefati vero nuncii quamdam cartam procuracionis sigillo cereo Communis Spalatensis pendente sigillatam ostenderunt, tenor cuius talis est: Nos quidem Jidices, Cosiliarii et universa Communitas Spalatensis constituimns et ordinamus honorabiles et nobiles nostros concives Micham Madii et Michahelem Leonardi nosstros legitimos responsales in Civitate Ragusii in omnibus factis nostris specialibus et generalibus, que cum Comite et Civitate Ragusii facere et componere habemus, dantes eis plenam virtutem et liberam potestatem petendi, exercendi, placitandi, promittendi, promissiones faciendi, obligandi, componendi, concordandi, et si necesse fuerit iurandi, cartam securitatis et quietacionis faciendi, et omnia exercendi et operandi, que veri et legitimi procuratores facere possunt et debent; promittentes ratum et firmum habere et tenere, quicquid ipsi in specialibus et generalibus duxerint faciendum, et nunquam contravenire in aliquo cum honorum nostre Civitatis obligacione. Datum Spaleti die duodecimo intrante Marcio, anno Domince Incarnacionis millesimo ducentesimo sexagesimo quinto. Et quia Notarius Publicus Civitatis presens in Civitate non erat, presentes literas sigilli nostre Communitatis munimine fecimus communiri.

Et hec sunt pacta et convenciones et pax atque concordium, que per suprascriptos nuncios Splati per virtutem et poetstatem huius suprascripte eorum procuracionis cum suprascripto Comite Ragusii et Communi eiusdem affirmarunt:

In primis currente anno Domini millesimo ducentessimo sexagessimo quinto, die quarto intrante mense suprascripto, hominibus Spaleti, qui capti fuerant, libere cum eorum barcusis dimissis, utrumque Commune tam de Spaleto quam de Ragusio ad invicem se convenire debeat in Stagnum in medio loco, qui dicitur Prevlach, a modo usque ad medium mensem Octobris proxime venturi, et pro qualibet parte tres iudices eligantur vel plures aut pauciores secundum quod utrique parti videbitur,.qui iurare debent fideliter audire omnia placita, contenciones, questiones atque discordia vertenda inter homines utriusque Communis, et ea sanare et iudicare atque diffinire, et nec amicum iuvare nec inimico nocere per fraudem. Et si ipsi Judices electi de aliquo placito se condordare non possent, Archiepiscopi utriuwque Communis pro Judicibus de medio interesse debeant cum ipsis Judicibus ad diffiniendum placitum illud. Et si quis ipsorum Archiepiscoporum defectum aliquem habuerit, ita quod non posset interesse, utrumque Commune eligere debet Judices de medio Communitatis loco predictorum archiepiscoporum. Et si utraque pars se non posset concordare in eligere ipsos iudices, de medio eligantur per sortes. Et omnes sentencie et questiones date et deffinite per iudices suprascriptos electos vel maiorem partem ipsorum ab utroque Communi observari et adimpleri debeant tali videlicet modo: quod homines Ragusii ire debeant Spaletum accepturi suam solucionem, et Comes Spaleti atque Commune eiusdem facient eos pacare secundum quod diffinitum fuerit per iudices suprascriptos electos vel per maiorem partem ipsorum; et similiter homines Spaleti venire debeant Ragusium, et suprasciptus Comes Ragusii et Commune eiusdem facient ipsos pacare eodem modo ut dictum est. Tam lesus vel spoliatus aut creditor pacari primitus debet de mobilibus sui debitoris si habuerit; et si acciderit, quod debitor utriusque Communis non haberet mobile, unde posset satisfacere suo leso, spoliato vel creditori, creditor vel spoliatus aut lesus debeat poni in stabili sui debitoris, videlicet in meliore parte ipsius stabilis, quam eligere voluerit in duplum de suo debito; et si debitor non habuerit mobile neque stabile, unde solvere posset suum creditorem, spoliatum vel lesum, debitor debeat dari in persona suo creditori, spoliato vel leso. Item quolibet Commune, quandocumque pecierit et necesse fuerit stancium, alterum Commune teneatur venire ad illud stanicum habendo convenientem terminum sine iusto impedimento, quod posset probari et probaretur et sub pena inferius denotata. Et quecumque pars venerit antea ad dictum locum constitutum in termino ordinario, debeat expectare alteram, que non venerit per sex dies completos, et pars illa, que infra dictum terminum sex dierum non venerit ad dictum locum, perdere debeat penam inferius denotatam, et omnes raciones ipsius sint cassate et vacue, et raciones partis illius, que interfuerit, sint stabiles et firme et in suo robore efficaces, exceptro si iustum impedimentum fuerit, quod posset probari et probaretur. Et si acciderit, quod homines Ragusini dubitarent de Singoria Comitatus Chelmi, homines Spaletini venire debeant ad istam partem de Prevlach super ripam ad pupes barcharum ipsorum Raguseorum. Et si homines Spaleti haberent dubium de suprascripta Signoria, Ragusei debent ire ad illam partem de Prevlach super ripam et ad pupes barcharum ipsorum. Et si pax fuerit, utrumque Commune ad se invicem convenire debet in medio de Prevlach, sicut dictum est superius. Preterea utrumque Commune, tam de Spaleto quam de Ragusio, non dabunt axilium, consilium vel favorem aliquem in lignis vel hominibus suis forbanditis, vel alienis aut aliis malefctoribus utrarumque Civitatum vel Comitatuum ipsarum. Et si forbanditi vel alii malefactores commorantes in Spaleto fecerint furtive armamentum in aliquo alio loco pro ingenio aliquo et iverint super Raguseos, et probare poterit et probaretur, suprascriptum Commune Spalati emendare teneatur dampnum illud, quod fecerint Raguseis cum expensis inde factis vel faciendis convenientibus; et si probari non poterit, dictum Commune Spaleti teneatur per sacramentum inquirere maleficium et malefactores, et si invenerint, teneatur per sacramentum emmendare illud dampnum Raguseis, et expensas inde factas vel faciendas convenienientes, vel malefactorum dare personas; et e converso Commune Ragusii facere teneatur illi Communi de Spalato. Et si qui forbaniti vel alii malefactores fecerint cursum super homines Ragusii vel super eius Comitatum, et ipsi malefactores portaverint vel miserint ipsam robariam Spaletum, et homines Spaleti sciverint, per sacramentum reddere teneantur Communi Ragusii ipsam robariam; et si reddere recussaverint, et Commune Ragusii probare poterit manifeste, quod ipsi malefactores portassent vel misissent dictam robariam ad terras Spaleti, quod homines Spaleti emmendare teneantur ipsam robariam Raguseis cum expensis inde factis et faciendis convenientibus, vel malefactorum dare personas. Et simili modo Commune Ragusii teneatur facere ili Communi de Spaleto.

Hec autem omnia et singula, tam sentenciam dictorum Archiepiscoporum, quam alia ordinata, que suprascripta sunt, prefati nobiles Micha Madii et Michael Leonardi, nuncii et legitimi procuratores Communis Spaleti, pro se et pro Communi eiusdem, ut dictum est, in platea Ragusii ordinata Curia cum sonitu campane et populo Ragusino more solito cogregato in publica concione adtendere perpetualiter et facere observari ad Sancta Dei Evangelia iuraverunt; excepto quod supracriptum terminum stanici de medio mensis Octubris pro amo presenti tantum excipitur. Et hec similiter Marinus Creve Vicarius super animam ipsius Communis Ragusii ad Sancta Dei Evangelia adtendere et observare perpetualiter iuravit. Et utraque pars supradictorum obligavit se per fidei sacramentum, nunquam contravenire sub pena iuramenti et quingentarum marcharum argenti, pars inobediens solutura parti obedienti, et pena soluta nichilominus tenor huius compromissi in sua remaneat firmitate. De hoc autem facte sunt due carte similes, hec et alia, de quibus cartis unam acceperunt supradicti nuncii Spaleti, et alteram accepit Commune Ragusii; hec autem carta nullo testimonio rumpi possit; hii sunt testes: Mathias Balazie, Domitrius Menzii, et Andreas Benesse, atque Damianus Gondole, Jurati Judices. Et ego presbiter Petrus et Communis Ragusii Notarius scripsi et roboravi.

(Eredetie bőrhártyán, a bécsi császári titkos levéltárban.)