298. Sándor al bán és zágrábi főispánnak öt évi tizedet tárgyazó itéletlevele a zágrábi káptalan, s Hahold comes és népei közt. 1256.

Nos Magister A(lexander) Vicebanus et Comes Zagrabiensis, memorie commendantes tenore presencium notum facimus quibus expedit universis: quod cum questio mota fuisset inter Capitulum Zagrabiense super decimis quinque annorum ex parte Hoholdi Comitis et populorum suorum, et de terra generacionis Guri provenientibus, et secundum sentenciam Judicis aule Regis, memorato Hoholdo Comiti iuramentum fuisset adiudicatum super eo, quod idem Hoholdus Comes decimatores ipsius Capituli a dicandis decimis et exigendis propriis populorum suorum, et de terra generacionis Guri non impedivisset; et pro parte Capituli, Petrus Zagrabiensis et Petrus Camarcensis Archidiaconi iurare debuissent super decimis quinque annorum per ipsum Hoholdum Comitem denegatis, quas iidem Archidiaconi taxabant ad summam quingentarum pensarum, et hoc in decimis propriis Comitis Hoholdi, populorum suorum, et de terra generacionis Guri in frugibus, vino, apibus, gallinis, kytis, suellis et agnis denegatis, et predicta iuramenta debuissent prestari Zagrabie apud ecclesiam maiorem coram nobis. Loco autem et termino constitutis, nobis mediantibus talis inter partes convencio intervenit: ut Comes Hoholdus solvet omnes decimas suas proprias frugum, vinearum, populorum suorum et specialiter de terra generacionis Guri, tali modo; quod de singulis vineis maioribus et minoribus duos cubulos vini, pro decima capecia frugum unum denarium persolvere tenetur. Si autem, domino auxiliante, solucionem decimarum in frugibus et vineis in illa provincia contingat augmentari, solvere tenebitur secundum quod alii comprovinciales persolvent, non obstante convencione iam premissa. Kytas et gallinas solvet in specie, in agnis et apibus solvet in specie, et si decem vel novem compleri non possent, rediment secundum consvetudinem provincie. De singulis custodiis porcorum, que oucol vocantur, solvet policham; de liberis villis ipsius solvet decimas in frugibus, vincis, agnis, apibus sicut, de aliis populis suis, et duos denarios de singulis portis; kytas et gallinas non solvet. Solucionem policharum de liberatis villis ipsius solvendis ad instanciam et peticionen ipsius Comitis Hoholdi perpetualiter remiserunt. In cuius rei testimonium presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Zagrabie anno Domini MCCL. sexto.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. k. 113. l.)