073. II. Endre királynak rendelete, hogy a topuskai monostornak vagyona épségben fenntartassék. 1213.

Andreas Dei gracia Hungarie Rex, etc. omnibus Banis, Judicibus, ad quos litere presentes pervenerint, salutem et graciam. Ex conquestione dilecti Abbatis nostri Toplice nobis innotuit, quod elemosina nostra, quam ei per privilegium nostrum contulimus, de die in diem minuitur, quod nobis et in obprobrium cedit et in Ecclesie nostre Toplice maximum detrimentum; maxime de castrensibus suis, quos aliqui de vicinis eius contra privilegium nostrum detinere presumunt. Unde vobis auctoritate Regia firmiter precipiendo mandamus, quatenus dictos castrenses, quos Abbas vel fratres eius nobis nominaverint, sicut graciam nostram diligitis, Ecclesie nostre Toplice, remota occasione, absque contradiccione aliqua restitui faciatis, ita quod eiusdem loci Abbas vel fratres pro defectu iusticie ad nos recurrere minime compellantur, immo eos vice nostra, quia nostri sunt et a nobis remoti, fideliter defendatis.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 31. l.)