368. A zalavári konventnek bizonyságlevele, hogy Miklós comes, Chák bán fiának özvegye, és Herbord comes Lankretnek fia Kutfő nevű birtokukat ugyan Ochuz comesnek eladták. 1289.

Frater Andreas Diuina miseracione Abbas Zaladiensis totusque loci eiusdem Conuentua omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Quia per decursum temporum nonnunquam rerum gestarum neritas obscuratur, quam non serenat lucida series litterarum; quapropter opus est sapientis, ut que agantur uel memorentur, testimonio litterarum debeant roborari. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Magister Buzad et Feldricus filij Chak Bani quandam possessionem ipsorum, porcionem Michaelis filij Tristiani in Royk existentem, sub eisdem metis et terminis, quibus idem Michael possedit, uendiderunt Comiti Ochuz filio Comitis Buzad fratri eorundem in triginta marcis, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iureperpetuo et irreuocabiliter possidendam, pecunia persoluta receptaque coram nobis ex integro. Dicimus eciam, quod si processu temporum predicta uendicio per quempiam in discessionis materiam, vel quoquo modo reuocaretur in irritum; ijdem Magister Buzad et frater ipsius prenotati obligarunt se coram nobis, Comitem Ochuz, uel post eum suos posteros, ab omnibus exaccionibus causarum racione terre deuolutarum supradicte proprijs laboribus, sumptibus et expensis expedire. In cuius rei testimonium memoriamque firmiorem presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie MşCCş octagesimo nono.

(Eredetie bőrhártyán hártyazsinegen függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)