331. A sági konventnek bizonyságlevele, hogy Dywychei Mátyás és testvére Tivadarnak árvája, Tyvadar megöletése tárgyában Kurtusi Pállal egyezkedtek. 1287.

Frater Dominicus Magister Domus Hospitalis Sancti Regis de Strigonio et Conuentus eiusdem Domus, vniuersis tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod Comes Nicolaus, Georgius et Turdos, filij Comitis Phylpus, nobiles videlicet de Moroth, coram nobis personaliter constituti confessi sunt vina uoce, quod terram suam hereditariam Thuteus vocatam vendidissent et coram nobis vendiderunt Magistro Nycalao et Magistro Petro, nepotibus Weech, quinque marcis plenarie receptis et habitis ab eisdem, in eisdem metis et terminis, sicut ipsi ijdem dignoscuntur possedisse, iure hereditario in filios filiorum inreuocabiliter et in perpetuum possidendam. Cuius quidem terre propin quiores conterminales predicti Comes Nycolaus, Georgius et Thurdos a parte aquilonis eosdem Magistrum Nycolaum et Petrum; a parte uero meridionali terram Ecclesie Albensis a parte silue esse afirmarunt. Obligantes eciam se iam dicti Comes Nycolaus, Georgius nt Thurdos ad hoc, et filios suos, ymo filios filiorum eorundem, ut si per quempiam racione ipsius terre processu temporum contra memoratos Magistrum Nycolaum et Petrum, uel suos heredes heredumque suorum successores materia questionis fieri contingat; expedire tenerentur (propriis) laboribus et expensis. Vt igitur huius vendicionis seu empcionis series robur perpetue firmitatis obtineat nec per quempiam in irritum valeat retractari, ad instanciam et peticionem eorundem Comitis Nycolai, Georgij et Thurdol sepedictis Magistro Nycolao et Petro presentes concessimus litteras apposicione sigilli nostri communitas. Datum anno Domini MşCCş octuagesimo septimo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös-sárga selyemzsinóron függött; a budai kir. kamarai levéltárban.)