145. Erzsébet királyné megerősíti az esztergami káptalannak Nyir föld iktatására vonatkozó 1268-ki bizonyságlevelét Péter esztergami polgár számára. 1278.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Matthias filius Andree ad nostram accedens presenciam humiliter a nobis supplicando postulauit, ut in concambium terre sue Cermula vocate, inter fluuios Ceremle et Inkle in Lyptow existentis, quam ab ipso abstulimus, quia in ipsa terra aurifodina est reperta, quandam terram Numsyr vocatam in Turoch existentem de nostra Maiestate Regia sibi conferre dignaremur, et per Bitter Comitem in corporalem possessionem dicte terre faceremus eundem introduci. Considerantes itaque peticiones ipsius Matthie fore iustas, dicto Comiti Biter tunc Comiti de Zoulum dedimus in preceptis, vt ipsara terram Numsyr eidem Matthie statueret et assignaret possidendam pro concambio terre sue memorate. Quam per ipsum Comitem Biter 208statutam esse uidimus, prout series suarum declarabat litterarum; quarum quidem tenor talis est:

Nos Biter Comes de Zoulum stb. (következik Biter zólyomi föispány 1277-ki okmánya, mint fentebb 133. sz. a.)

Nos itaque, quem equitas admonet, et sublimitatis nostre vocabulum exhortatur, pijs, honestis et modestis peticionibus occurrere, ne Regia Maiestas vni suorum subditorum videatur deesse; dictam terram Numsyr sub eisdem metis et terminis, sub quibus Biter Comes statuit et assignauit, Matthie memorato, item Matthie filio Andree, et suis heredibus heredumque suorum successoribus pro concambio terre sue Ceremle memorate dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Johannis Electi Albensis Prepositi Budensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octauo, quinto decimo kalendas Augusti, Regni autem nostri anno septimo.

(III. Endre király 1290-ki megerősítő okmányából, Körmöczbánya város levéltárában.)