074. IV. László király megerősít bizonyos, István mester barsi főispán és több barsmegyei várjobbágy közti birtokcserét. 1275.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Prouida Regum circumspeccio suorum subditorum sibi fideliter famulancium obsequia debet perspicere oculis pietatis, et occurrere eisdem largifluis manibus atque donaticijs, vt eo exemplo alij suis naturalibus dominis addiscant diligenter famulari. Proinde ad vniuersorum tam presencium, quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod attendentes fidelitates et meritoria obsequia et obsequiosa merita Stephani filij Michaelis iuuenis nostri, que idem domino Stephano patri nostro karissimo clare recordacionis, et nobis ac Regno Hungarie in diuersis expedicionibus cum omni feruore fidelitatis exhibuit et impendit; volentes eidem aliquali remuneracionis gracia in recompensationem suorum seruiciorum respondere; licet maiora debuisset promereri, tamen ex munificencia Regia statuimus et concessimus, vt populi eiusdem Stephani in Banatu Sclauonie constituti collectam marturinarum et victualium, que zulusma nuncupatur, Bano Sclauonie pro tempore constituto nullatenus soluere teneantur, sed ab huiusmodi collecta excepti penitus et exempli habeantur; sed ijdem populi eidem Stephano domino suo, prout eidem videbitur expedire, in eadem collecta debeant respondere. Vt autem huiusmodi gracia per nos eidem facta et concessa robur optineat perpetue firmitatis, et ne processu temporum per quempiam possit vel debeat in irritum reuocari, aut aliquatenus retractari, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, eiusdem loci Comitis Perpetui, Prepositi Budensis, aule nostre Vicetancellarij, dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCş septuagesimo quinto, II-o nonas Decembris, Indiccione tercia, Regni autem nostri anno quarto. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archyepiscopis; Philippo Waciensi aule domine Regine consortis nostre karissime Cancellario, Job Quinqueecclesiensi, Lodomerio Waradiensi, Thymotheo Zagrabiensi, Dyonysio Jauriensi, Petro Transsiluano, Gregorio Chanadiensi Episcopis, et Petro Electo et confirmato Wesprimiensi, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Petro Palatino Comite Soproniensi et Judice Cumanorum; Thoma Bano tocius Sclauonie; Vgrino Woyuoda Transsiluano Comite de Zonuk; Matheo Magistro Tawarnicorum nostrorum; Stephano Magistro Dapiferorum nostrorum, Comite Borsyensi; Petro Magistro Agasonum nostrorum; Rolando Magistro Tawarnicorum domine Regine karissime consortis nostre, Comite de Zala; Moys Comite Symigiensi, Michaele Comite Nitriensi, Bagun Comite Zaladiensi, Joanka Comite Albensi; et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Károly királynak 1324. „tredecimo kalendas Februarij” kiadott megerősítő privilegiumából, melyet kértek „Magister Michael Castellanus de Vytan, et Clemens de Moroth, filij Stephani, filij Michaelis”; a budai kir. kamarai levéltárban.)