026. István comes, Endre comesnek tisztje, azt bizonyitja, hogy Kölkede Illés neki és az ellenfélnek eleget tett. 1273.

Nos Cristoforus et Vitus Magistri Comites de Vrbaz, et Bartholomeus Comes Terrestris, et ceteri Judices Nobilium, videlicet Pridichna et Jacus significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, quod accedentes ad nostram presenciam Hrouatin, Petrus, et Blagoya filij Voyk ab una parte, ex altera uero Georgius filius Chelk; idem Hrouatin, Petrus et Blagoya filij Voyk confessi sunt viuis uocibus ipsorum quandam possessionem eorum hereditariam existentem in Vrbaz Lipye uocatam, cum omnibus vtilitatibus suis uendidisse pro quinquaginta marcis Georgio antedicto, mediantibus autum et non contradicentibus vicinis et commetaneis perpetuo possidendam. Guius possessionis ad uidendam quantitatem misimus nobiles iobagiones Castri Radihna, Grulich, Hodus, Wlcozlaum, Georgium filium Radeyk et Zuilanum, qui ad nos redeuntes dixerunt qualitatem et quantitatem possessionis supradicte; cuius possessionis prima meta incipit a fluuio potok uocato, ubi cadit in fluuium Ozornicha, et contra cursum eiusdem tendit et peruenit ad portum, ubi uia transit, et per eandem eciam procedendo peruenit et cadit in fluuium Lubna, et per eundem tendit et exit ad siuicam Mireni; deinde progreditur et peruenit ad unum lucum Raquitouech uocatum; deinde uersus orientem peruenit ad arborem thul cokoriaui uocatum (igy), et perueuit ad fluuium Ozornicha contra Obrou dictum; deinde contra cursum eiusdem vadit, et exinde exit, et peruenit ad unum lucum Hraztoueth uocatum; deinde directe uersus orientem peruenit ad unam mlacam ad partem sinistram, modicum per eandem procedendo peruenit ad portum; deinde versus meridiem tendit supra et cadit in eandem mlacam, et per eandem peruenit ad alium portum ad uiam, et per eandem uiam tendit uersus occidentem, que via ascendit ad unum verticem; deinde similiter uersus occidentem ad arborem glog uocatum; exinde cadit in fluuium Ozornicha, ibique mete determinantur. Datum Dominica proxima ante festum Sanctorum Philippi et Jacobi Apostolorum, anno ab Incarnacione Domini MşCCşLXXş tercio.

(A zágrábi káptalannak 1348. „feria sexta proxima post festum Beati Martini confessoris” „Jacobus filius Pauly Daach nobilis de Vrbaz” kérésére kiadott átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban.)