322. IV. Béla király Márton comes, a Gerzence-i vár jobbágyának birtokára nézve határjárást tartat. 1257.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus, quibus presentes ostendentur, salutem in omnium saluatore. Officij nostri debitum remedijs inuigilat subiectorum, quia dum concedimus quod postulant, dum confirmamus quod optinent (így „optant” helyett), nos in ipsorum quiete quiescimus et fouemur in pace. Proinde ad uniuersorum noticiam volumus peruenire, quod cum post recessum Tartarorum ad quoslibet Comitatus pro reuocandis iuribus Castri indebite occupatis, diuersos iudices misissemus; inter cetera ad Comitatum de Gerzenche fidelem nostrum Magistrum Chak Ensiferum duximus transmittendum, dantes sibi in mandatis, ut et terras, ac alia iura predicti Castri indebite occupata reuocarent, et iobagionum Castri terras, super quibus non est contencio, et quas a Castro hactenus pacifice tenuerunt, a terris castrensium reambularent, et eisdem iobagionibus Castri relinquerent, nouas metas iuxta ueteres eleuando, ne de cetero questio moueri possit aliquatenus de eisdem Igitur, sicut idem Magister Chak post hec ad nos rediens retulit, terras Desniche, Bursonoch, Pukur et Lunheta nuncupatas inuenit per Martinum Comitem filium Tusk, iobagionem dicti Castri, ab antiquo pacifice possideri; super quas, prout mandatum a nobis habuerat, nouas metas fecit eleuari iuxta ueteres. Quarum eciam terrarum mete, prout idem Magister Chak sub sigillo Chasmensis Capituli nobis in scriptis presentauit, hoc ordine distinguntur: Incipit enim prima meta terre Desnicha in capite riuuli Pribyn; inde asscendit ad uiam ad metam sub tribus arboribus gertanfa; et per eam uiam iuxta terram Gordus uadit uersus orientem usque ad metam terream; indo declinans cadit in uallem, que ducit riuulum Desnicha in meta terrea iuxta aquam; inde per eandem aquam uergit inferius usque ad locum, ubi exit ad magnam uiam in meta; per ipsam autem uiam, que discernit limites Garig et Gressencha, uadit ad montem ad metam sub arbore tulfa; inde descendit in caput riuuli Ripan, ubi est meta ex parte meridionali; per eundem riuulum descendit uersus occidentem, et uadit usque ad locum ubi exit ad siccam vallem, que ducit ad montem ad metam terream; de monte descendit per unam vallem in riuulum Pribin, per quem reuertitur ad caput eiusdem, ubi prima meta fuit inchoata, ibique terminatur. Item prima meta terre Pukur incipit super ripam fluminis Zoploncha in ualle, que ducit in aliud flumen nomine Pekur; et per illum uadit inferius usque ad locum, ubi predicta aqua Zopuncha cadit in Pukur; et per Zopuncham reuertitur in predictam uallem, ubi prima meta fuit incepta ex parte terre Michaelis. Item prima meta cuiusdam particule terre, que Lonatu uocatur, incipit per quendam cursum aque, qui de flumine Lunha exit, et separat a piscatoribus Castri Gresseniche, qui et parum terre circuit in campo pro sessione piscatorum suorum, et iuxta siluam reuertitur in fluuium supradictum. Item prima meta terre Bursonouch incipit in monte Garig in una meta sub arbore tulfa; et deinde descendit tam per ualles quam per colles usque ad arborem burcolcha, sub qua est meta; et abinde descendit per medium uinearum ad arborem, que zylfa uocatur, sub qua est meta; abhinc descendit ad arborem ceresnafa, ubi est meta; inde tam per ualles quam per colles uenitur ad metam sub arbore bereknefa; et inde ad aliam metam sub arbore buzfa; et abinde ad metam sub arbore nucum; inde descendit ad riuulum Katinna in meta sub arbore cheresnefa; et transeundo Katinnam in ualle ascendit ad montem ad metam antiquam; exinde descendit ad riuulum, qui Lysna uocatur; et in eo parum eundo exit ad aliam vallem, que ducit ad montem ad metam terream iuxta uiam; inde per uiam descendens cadit in Waratnam, ubi descendit Katinna in eundo, ibique est meta; et per Varatnam uadit superius usque ad locum, ubi exit ad metam terream iuxta uallem, que uadit superius ad metam; inde per montem ad metam sub arbore cherasorum; inde eundo descendit in riuulum, qui Bursonouch uocatur in meta sub arbore yarfa; et per riuulum uadit superius ad metam sub arbore bereknefa; inde descendit in Zeregnam, et per eum uadit superius usque ad caput eiusdem; et inde ad montem ad metam sub arbore tulfa; inde descendit in Scemeta, et per eum uadit superius usque ad metam sub arbore cherasorum; inde per uiam descendit ad priorem metam, ubi fuit incepta, ibique terminatur. Ut igitur premissa robur optineant perpetue firmitatis; presentes eidem Comiti Martino dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine communitas. Datum per manus dilecti fidelis nostri Magistri Smaragdi Albensis Prepositi aule nostre Vice Cancellarij, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo, Regni autem nostri anno vicesimo secundo.

(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)