176. Duodat cattaroi püspöknek az ottani egyik templomnak sz. György tiszteletére történt felszentelését tárgyazó adománya. 1247.

Anno salutiferae Incarnationis Domini Mş CCş XLş VIIş mensis Septembris die undecima astante Indictione V. Ego Deodatus Episcopus Ecclesiae Sancti Tryphonis de Catharo ad petitionem Capituli Ecclesiae eiusdem, communitatis eiusdem 253Civitatis, ac Georgii Abbatis Coenobii dedicavi ecclesiam Sancti Georgii ad laudem Dei et honorem Sanctae Mariae, nec non aliorum, quorum reliquiae hic continentur, Sancti Georgii, Abdon et Sennen martyrum, ac Sanetorum Innocentium; quae Ecclesia praedicti loci erat praedecessorum totius Communitatis Catharinae. Venerabilem Dei Ecclesiam gubernante Innocentio Apostolico, domino autem Uroscio regnante. Quod praesens scriptum fieri feci per Diaconum Micham de Gigna Notarium praedictae Communitatis, cum manu propria et signo consueto.

(Parlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 439. l.)