126. IV. Béla királynak Kuvy birtokát tárgyazó adománya Bolok számára. 1245.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Gumanieque Rex omnibus Christi fidelibus paginam presentem inspecturis salutem in Domino. Licet Regalis munificencie benignitas ad quoslibet manu largiflua habere se debeat, illos tamen uberioris et amplioris gracie beneficio confouere tenetur et amplecti, pro quibus multiplicata seruicia propria intercedunt. Hinc est, quod ad uniuersorum presencium et posterorum noticiam harum serie uolumus peruenire; quod cum fidelis noster Bolok a multo tempore nobis fideliter seruiuisset, et idem copiam terre se diceret non habere; nos, quibus ex officio Regie dignitatis incumbit merita metiri singulorum, et singulis pro meritis respondere, ut ipse ad nustra saruicia apcior de ceteru haberetur, terram quaudam Kuuy numine, que fuerat terra castri de Gumur, in medio terre eiusdem fidelis nostri Bolok hereditarie existentem, sibi et per eum suis heredibus heredumque successuribus contulimus et conferimus in perpetuum pleno iure. In cuius, terre possessionem corporalem ipsum per fidelem nostrum Albertum Prepositum de Jazo authoritate Regia fecimus introduci. Mete autem dicte terre, prout idem Albertus Prepositus nobis uiua uoce retulit, et litterarum suarum testimonio demonstrauit, taliter distinguntur: Prima meta est fluuius Saar, qui oritur de Soyov, et uadit ad quandam terram nomine Genicha, cuius pars sinistra terre Bolok pertinet ad Bolok, dextra pars Regi; inde uadit ad particulam cuiusdam silue, que wlgo dicitur vereshorozt, et peruenit ad duas metas, in quibus due sunt arbores, cuius pars sinistra terre Bolok hereditaria, dextra uero eiusdem a Rege collata; et inde girat in media parte nemus quoddam, et peruenit ad duas uias magnas ad magnum lapidem planum nimis; inde uero per uallem Kamuna tendit in uia modice; et inde per dictam uallem 194girat ad unam semitam, et ascendit ad montem, qui berek appellatur; inde procedens tendit ad particulam eiusdem terre, cuius pars sinistra pertinet ad Zagrabium (?), pars uero dextra ad Boluk per Regis donacionem; inde transeundo per eundem montem peruenit ad montem unum uersus occidentem, qui wlgo dicitur Agotnicha, ubi sunt due inete, et ibi pars dextra terre Bolok a Rege collata, sinistra uero terra hereditaria eiusdem; et in sumpmitate montis Angalnicza vadit ad duas metas ad occidentem, cuius pars maior dicte terre pertinet ad Boluk iure hereditario, pars vero minor racione donacionis; inde procedit per duas metas ad pratum vnum, cuius pars sinistra terra Bolok hereditaria, dextra vero pars a Rege collata; et tendit in vna via non modice ad occidentem per duas metas, vnde vadit ad duas magnas metas, que sunt in capite Saar, de qua egreditur flunius Nednek, et currit ad fluuium Soyov, et peruenit superius ad priorem metam, et ibi terminatur. Vt autem hec nostra donacio salua semper et inconcussa permaneat, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine perenniter roboratas. Datum Sergew anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo quinto, XI. kalendas Augusti Regni autem nostri anno decimo.

(Garai Miklós nádornak Gömör és Torna megyék 1423. „feria secunda proxima post festum Corporis Christi” tartott gyűlésében kiadott átiratából.)