038. Miklós alországbírónak itélete azon barátságos egyességről, mely Hoholt comes et Berchel közt bizonyos Veszprém nevű birtokról megtörtént. 1238.

Nos N. Vicejudex Curie domini Regis presentibus ac futuris presentes litteras inspecturis significamus, quod cum Hoholt Comes a quodam nomine Berchel terram nomine Bezprim coram nobis in iudicio requireret, tandem nos peticioni vtriusque partis aquiescentes eos ad reformandam pacem remisimus. Qui postmodum ad nos reuertentes huiusmodi pacem inter se composuisse nobis retulerunt: Vt dictus B. de terra Bezprim suam propriam et cognatorum suorum porcionem, Pauli videlicet et Gvr Comitis, cum bona voluntate et consensu eorundem ex parte occidentali iuxta fluuium Vysobur cum silua et feneto, eidem H. Comiti pro quatraginta marcis vendidisset pacifice et quiete perpetuo possidendam. Quod ne a memoria fugeret, litteris nostris fecimus alligari, et sigilli nostri munimine roborari. Cuius cause pristaldus est Mathyas de villa Chodad. Dictam autem sumpmam pecunie in presencia nostri dictus H. Comes fecit persolui plenarie dicto Berchel. Mete vero predicte terre sunt iste: Prima incipit in parte orientali in Vysobur pothoca in duabus salicibus; abhinc iuxta eundem pothoc procedit uersus meridiem ad terminum terre Comitis Hoholdy, quam emit a Stephano filuo Scyrind, et est ibi meta iuxta eundem pothoc sub dumo eger; deinde tendit uersus occidentem ad viam, iuxta quam est meta; abhinc ad arborem ilicis; deinde iuxta viam Nicolai ascendit montem, et in cacumine montis est meta sub duabus pyris; et ibi flectitur uersus meridiem ad arborem sorbelli, et ibi est meta; et post inter vineas procedit ad uiam, iuxta quam est meta; abhinc ad aliam magnam viam, que descendit ad Zalam, iuxta quam est meta angularis sub arbore ilicis; abhinc vadit uersus occidentem ad terminum terre filiorum Fabiani, et ibi est meta sub arbore; deinde metas tenendo cum eisdem uadit ad arborem magnae ilicis, sub qua est meta noua et antiqua; abhinc uadit uersus occidentem, et iterum incipit metas tenere cum Comite H.; inde procedit ad arborem gurtianfa, de qua flectitur uersus meridiem ad tres metas, quarum una est ville Pulchuna, secunda ville Chal, tercia Comitis H.; abhinc flectitur uersus aquilonem procedit metas tenendo cum eadem villa Cal ad terminum tere Comitis H., quam emit a Stephano filio Sarynd; et metas tenendo cum eo dem, vadit ad priorem locum vnde inceperat, et ibi terminatur.

(A veszprémi káptalannak 1238-ki expeditiójából, mint alább 44. sz. a.)