304. Béla ifjabb király Franco és István, Berthold comes fiai számára II. Endrének Muthsa helységet tárgyazó adományát megerősíti. 1230.

Bela Dei gracia Rex, primogenitus Regis Hungarie, vniuersis pie in Christo uiuentibus salutem cum uere salutis augmento. Cum inutiles et superfluas perpetuitatum donaciones de uoluntate patris nostri Illustris A. Regis in irritum reuocaremus, fideles nostri Franco et Stephanus filij Bertoldi Comitis obtulerunt nobis priuilegium patris nostri super quadam terra in Comitatu Supruniensi, uidelicet uilla Muthsa, super quo ad nostram fuerant citati presenciam. Nos igitur considerantes racionabilem donacionis causam; presertim cum inter cetera, quibus idem Bertholdus Regi et Regno utilis et fidelis extitisse dinoscitur, idem per circulum anni extra Regnum cum sorore nostra ex mandato patris nostri in Thuringia una simul cum uxore sua in grauibus expensis et famosa conuersacione ad honorem tocius Regni commendabiliter laborauerit; filius quoque prenominati B. per sanguinis effusionem in servicio patris nostri de hac uita decedens graui condicione mortis fauorem Principis et Regni euidenter sibi comparasse perhibetur. Pro hiis, et aliis fidelitatis sue insigniis, quibus iugiter in seruicio patris nostri desudauit, et post ipsum filii eiusdem non minori deuocione nobis astiterunt; antedictam donacionem patris nostri non tantum non minorare, sed pocius augmentare decreuimus. Eapropter sepedictam terram expresse ad X aratra de consensu fratris nostri Illustris Cholomani Regis, et Principum nostrorum consilio pretaxatis fratribus F. et S. suisque heredibus perpetuo irreuocabiliter possidendam confirmamus. Anno Incarnacionis Dominice M° CC° XXX°. Pous Magistro Tawarnicorum, Schak Dapiferorum, Michahele Pincernarum, Pousa Agasonum nostrorum Magistris existentibus. Jula Woiwada existente. Datum per manus Mathie Prepositi aule nostre Cancellarij.

(Eredetie bőrhártyán, a viola-fehér-sárga selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai k. kamarai levéltárban)