289. II. Endre király Dénes nádornak a Woykffy család ősi birtokára vonatkozó itéletét megerősíti 1228.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Anreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Quoniam cuncta senescunt, et omnia transeunt; expedit, que hic aguntur, scripto memorie commendari. Per presens scriptum cunctis nunc et in posterum dauuis in noticiain; quod litteras Dionisii Comitis Palatini ab ipso porrectas recepimus in liac forma:

Dionisius Dei gracia Palatinus stb. (mint alább 291. szám alatt.)

Nos igitur huius processus seriem ratam et firmam habentes, in testimonium rei facte, et amplioris fidei certitudinem presentes litteras dupplicis sigilli nostri munimine fecimus irreuocabiliter roborari. Datum per manus Magistri Bulchu aule nostre Cancellarij et Prepositi Jauriensis, anno ab Incarnacione Domini M° CC° XX° VIII°. Venerabili Roberto Strigoniensi, Reuerendo Vgrino Colocensi Archiepiscopis existentibus; Desiderio Chenadiensi, Alexandro Varadiensi, Reynoldo Vltrasiluano, Bartholomeo Quinque-Ecclesiensi, Gregorio Geuriensi, Cleto Agriensi, Briccio Vaciensi, Stephano Zagrabiensi, Bartholomeo Wesprimiensi Episcopis existentibus, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionisio Comite Palatino, Ladizlao aule nostre Curiali Comite Budrugiensi, Jula Magno Comite Supruniensi, Dionisio filio Dionisij Magistro Tauarnicorum et Comite de Zonuk, Demetrio Magistro Dapiferorum et Comite Posoniensi, Jula Magistro Pincernarum et Comite Musuniensi, Nicolao Magistro Agasonum, et alijs quam pluribus Comitatus et Magistratus tenentibus Regni nostri anno XXV°.

(Mátyás királynak 1488-ki megerősítő privilegiumából, kelt „Vienne ciuitato nostra Australi quinto die mensis Augusti”, mely bőrhártyán a királynak függő pecséte alatt találtatik a budai k. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér munkáját „Croatiae ac Slavoniae cum Regno Hungarioe noxus et relationes, Buda 1839. I. 132. l.)