242. III. Honorius pápa Bertold kalocsai érseknek az aquilejai patriarchatusi székre áttételét helybenhagyja. 1218.

Honorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Capitulo Aquilegensi salutem et Apostolicam benedictionem. Cum nuper Aquilegensi Ecclesia vacante pastore, quidam ex vobis in venerabilem fratrem nostrum... Colocensem Archiepiscopum postulandum a nobis contulerint vota sua, et alii Wlricum Canonicum vestrum duxerint eligendum; utrique super hiis procuratores idoneos ad nostram presentiam transmiserunt, quibus benignam concessimus audientiam, et diligenter audivimus, que curaverunt proponere coram nobis. Quia vero ex hinc inde propositis plenius intellectis constitit, tam postulationem, quam electionem predictas contra formam Concilii Generalis fuisse presumptas, de fratrum nostrorum consilio electionem eandem cassavimus, et postulationem non admisimus factam de Archiepiscopo supradicto, reservando nobis potestatem Ecclesie vestre secundum officii nostri debitum providendi. Sane habito postmodum super eiusdem Ecclesie provisione cum fratribus nostris diligenti tractatu, nolentes, ut gregi dominico deesset diutius cura pastoris, et credentes firmiter, prefatam Ecclesiam sub predicti Archiepiscopi regimine debere proficere, ac a malignorum iniuriis consistere posse securam, ipsum eidem Ecclesie preficiendum providimus, et ad eius curam et sollicitudinem transferendum. Hinc est, quod eundem Archiepiscopum a vinculo, quo tenebatur Colocensi Ecclesie, absolventes, ad sepedictam Ecclesiam vestram transferimus, et licentiam sibi ad eam tribuimus transeundi, palleum sibi ad nomen et usum eiusdem Ecclesie transmissuri. Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatinus cum honore debito recipientes eundem, sibi tamquam Prelato vestro et pastori animarum vestrarum humiliter intendatis, cius salubria monita et precepta suscipiendo devote ac plene in omnibus observantes: alioquin sententiam, quam ipse rationabiliter tulerit in rebelles, ratam habebimus, et servari firmiter usque ad satisfactionem condignam, auctore Domino, faciemus. Datum Laterani VI. kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno secundo.

In e. m. scriptum est super hoc... Advocato et ministerialibus Ecclesie Aquilegensis usque transmissuri. Quocirca etc. usque ad finem.

In e. m. scriptum est super hoc B. Colocensi Archiepiscopo in Patriarcham Aquilegensem electo usque transferendum. Hinc est, quod te a vinculo, quo tenebaris Colocensi Ecclesie, absolventes, ad sepedictam Aquilegensem Ecclesiam transferimus, et licentiam tibi ad eam tribuimus transeundi, palleum tibi ad nomen et usum eiusdem Ecclesie transmissuri. Datum Laterani VI. kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno secundo.

(Theiner, Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia, I. köt. Róma 1859. 11. l.)