234. II. Endre király biztosító levele a vasvári egyház jogainak és birtokának fenntartása tárgyában. 1217.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Licet inter cetera virtutum opera largiendi beneficium a plerisque semper comprobetur; ibi tamen largientis memoria precipue commendatur, cum Deo datum, quod est sanctum, a deuote dispensacionis cultoribus propagacione bonorum operum in Dei laudem ac seruicium de die in diera dilatatur. Hac igitur consideracione salubriter inducti presentibus et posteris notum facimus, quod cura in procinctu itineris essemus in transmarinas partes proficiscentes, dilectus ac fidelis noster Petrus Geuryensis Episcopus, qui nobis a primeuis iuuentutis sue temporibus, et deinceps in legationibus nostris extra Regnum proprijs sumptibus et expensis quampluries deferendis, et maxime tunc, dam Constantinopolim ad transducendam carissimam coniugem nostram Reginam Yolen transmisissemus, idem P. Episcopus dilectus et fidelis noster inter ceteros nobiles et primates Regni nostri fideliter et excellenter summopere summaque diligentia seruiuisset; ad nostram accedens presenciam diligenter postulauit, quia nobiscum erat ipse transfretaturus, vt aliquem de primatibus Regni nostri daremus, qui omnes populos et hospites Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo auctoritate nostra protegeret, defenderet ac manuteneret. Peciit insuper, vt omnia predia Ecclesie eiusdem, et omnes vineas, piscinas, et molendina, et siluas, ceterasque possessiones vltra et citra siluam Rabam eidem Ecclesie pertinencia nominatim, et loca vinearum et molendinorum, piscinarum et siluarum priuilegio nostro notari faceremus. Nos vero peticionibus ipsius pio volentes occurrere assensu omnia predia Ecclesie cum omnibus supranominatis possessionibus singillatim priuilegio nostro expressimus; et ad populorum hospitumque Ecclesie tuicionem fidelem nostrum Poch Palatinum, tunc temporis vero Comitem Mosoniensem, nostra dedimus auctoritate. Sunt autem hec nomina prediorum: Predium Mylyk nomine cum domo molendinaria, in qua due rote molant, cuius predij terra est metata ex parte vna versus villam castrensium Thana nomine, et ex parte altera versus villam castrensium Mylyk nomine, et protenditur vsque ad metam terre Vyndov et fratrum suorum. Predium Kynih nomine cum domo molendinaria super aquam Saard, et silua, cuius mete procedunt super viam, tenendo metas cum Comite Baas procedendo usque ad Gungys. Predium Musov nomine cum vna domo molendiuaria duas rotas continente super Gungys, et vna piscina distincta certis raetis versus villam wduornicorum Wcep nomine. Predium Megehid nomine cum duobus locis molendinorum, cuius predij prima meta incipit a Gungys et vadit ad arborem zcil, et inde ad villam cuiusdam Famia nomine iuxta aquam Sard nomine, et inde ad eandem aquam. Vnde incipit predium Zyluag nomine, cuius terra distincta et separata est rectis metis de terra populorum de Szciluag. Et ista predia iacent vltra siluam Raba nomine; citra vero eandem siluam sunt: Prirno terra circa monasterium Beati Michaelis, vbi nunc hospites eiusdem monasterij superhabitant, cum eadem libertate in omnibus, qua et burgenses eiusdem castri; cuius terre incipit vna meta de arbore zcyl super materiam (?) magnam, et vadit per viam publicam, et continuatur (így) metis terre Vzkov, quam terram considerata paupertate eiusdem monasterij antecessor noster pie recordacionis Bela Rex contulerat Ecclesie. Habet insuper duo loca molendinorum super aquam Raba, et piscinam vnam cum duabus vineis in exitu porte ciuitatis, iuxta viam qua pergitur ad Sanctum Gothardum. Predium Lapsa nomine vndiqne certis metis clasuum. Predium Pachun nomine cum vna vinea, et prato vbi nunc fenum falcatur. In villa Saracad sex vineas. In villa Chech vnam vineam. In villa Durug vnam viam. In villa Turpucz vnam vineam. In villa Gynuk terram ad vnum aratrum. Habet insuper predium Ztemene nomine vndique metatum. Predium Gely nomine cum vna vinea, et vno molendino super aquam Hrebyna nomine, et alio molendino super aquam Poponas, vndique certis metis disdincta, ex parte vna versus Belkus, et ex parte altera versus Jacobum et fratres eiusdem. Videns autem fidelis noster Hercules Prepositus eiusdem castri, qui presens aderat, dum hec a nobis dilectus et fidelis noster Petrus Geuriensis Episcopus peteret, quod donacio ipsius inter ceteras possessiones Ecclesie non intitularetur, misericordia ductas, in presencia omnium de progenie sua contulit Ecclesie, in qua Prepositali fungebatur dignitate, predium Ygmeleech (Ilmitz) nomine; et vnum mancipium Fata nomine cum omnibus heredibus natis et nascituris; et alium libertinum Kana nomine vltra stagnum Fertev situm in Comitatu castri Soproniensis; quod recepit in concambium terre de omni progenie sua, excepto Pousa nomine filio Petri, qui non dedit partem suam pro concambio, et ille numeratim habet octo iugera terre libere in predio illo, tamen absque loco curie. Vt autem hec a nobis facta confirmacio salua semper et inconcussa permaneat, nec vllis vnquam temporibus valeat in irritum reuocari, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus Magistri Vgrini aule Regie Cancellarij, anno ab Incarnacione Domini M°CC°X° VII° Venerabili Johanne Strigoniensi, Reuerendo Bertoldo Colocensi Archiepiscopis existentibus, Kalano Quinque-Ecclesiensi, Desiderio Chenadiensi, Willermo Vltrasiluano, Roberto Wesprimiensi, Symone Waradiensi, Jacobo Waciensi, Stephano Zagrabiensi, Petro Geuriensi Electo, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Jula Palatino, Bankone Bano, Dionisio Magistro Tauarnicorum et Comite Noui Castri, Ocuz Curiali Comite, Rofoyn Wayuoda, ceterisque Comitibus Comitatus tenentibus, Regni nostri anno terciodecimo.

(Zsigmond király 1412. „XVI. kalendas novembris” alatti megerősítő okmányából, mely a szombathelyi káptalan levéltárában őriztetik.)