184. Dandolo Henrik velenczei dogének levele, melylyel magát III. Incze pápa előtt ugyanazon tárgyban mentegeti. 1204.

Venerabili in Christo patri, et domino I. Dei gratia Sanctae Romanae Ecclesiae Summo Pontifici, H. Dandulus Venetiarum, Dalmatiae atque Croatiae Dux, vester humilis et devotus, cum omni devotione servitium. Notum facio Sanctitati Vestrae, quod, cum crucem assumpserim pro servitio Jesu Christi et Sanctae Romanae Ecclesiae, et transmeandi gratia de Venetiis iter arripuerim, necessitate temporis hiemalis ingruente, oportuit me cum stolio meo, et peregrinorum apud Jaderam hiemare; quae cum esset rebellis mihi et Veneticis longo tempore injuste per proditionem contra juramenta praestita, de civitate et civibus, secundum quod moris est invicem se inimicantium, juste, ut existimavi, sumpsi ultionem. Verum quia, ut dicebatur, in vestra erant protectione, quod ideo non credebam, quia non existimo vos, nec antecessores vestros, illos sub protectione recipere, qui crucem accipiunt tantum, ut eam portent, non etiam iter perficiant, propter quod peregrini solent crucem accipere, sed et aliena inveniant, et injuste detineant, paternitati vestrae contra me, et Venetos sententiam excommunicationis placuit promulgare, quam patienter et humiliter sustinuimus, usque quo per dominum P. tituli Sancti Marcelli Presbyterum Cardinalem, et Sanctae Romanae Ecclesiae Legatum, praestita condigna satisfactione, meruimus absolutionem, sicut secundum ordinationem vestrorum nuntiorum, et scriptorum paginam, Vestrae poterit Sanctitati clarius innotescere. Superveniente autem inspiratione Divina, magis quam humano, ut opinamur, consilio, Alexio, filio quondam Isachii Imperatoris Constantinapolitani, eundi in Romaniam iter arripuimus, et ipsum, sicut Domino placuit, praestita ab eo cautione de obedientia Sanctae Romanae Ecclesiae, expulso Alexio avunculo suo, captaque Constantinopolitana civitate, cum magno periculo et labore, obtinere curavimus prius ab Isachio patre ipsius, et parentibus, et pluribus aliis magnatibus civitatis, eadem securitate accepta; qui cum in dicta promissione mendaces et fallaces existerent, ipsos tanquam inimicantes Sanctae Romanae Ecclesiae, et Christianitatis proditores, diffidavimus, quibus scilicet patre et filio per Graecorum proditionem exstinctis, aliisque Graeculis sublimatis, Graecorum sustinentes molestias et infestationes assiduas, tam per mare mittentium ad nos naves accensas, ut nostrum navigium comburerent, et diuturna bella inferentium, quam per terram multis variisque modis, communicato consilio omnium clericonum et laicorum exercitus, convenientibus quibusdam inter nos et ipsos praemissis, sicut ex tenore exempli dictarum pactionum Sanctitas Vestra poterit clarius cognoscere, civitatem Constantinopolitanam ad honorem Dei et Sanctae Romanae Ecclesiae et Christianitatis subventionem decrevimus debellandam; quod et Christi suffragante misericordia, vestroque merito, nostroque laborioso studio, praecipue prae caeteris viventibus, contra omnium opinionem perfectum est. Capta igitur civitate, multaque strage Graecorum interveniente, Marcoflus, qui tunc erat Imperator, cum suis sequacibus de civitate aufugit, et secundum inter nos scriptum constitutum, et sacramentum adimplevimus. Cognoscat igitur Sanctitas Vestra, quod ego una cum Veneto populo, quidquid fecimus, ad honorem Dei, et Sanctae Romanae Ecclesiae, et vestrura laboravimus, et in nostra voluntati (így) habemus similiter laborare. Unde supplico Sanctitati Vestrae, quatenus petitiones, quas uuntii mei, viri nobiles et discreti, scilicet Leonardus Naugaiosus, dilectus meus nepos, et Andreas de Mulin., quos ad pedes Vestrae Sanctitatis transmittimus, fecerint, benigne exaudire dignetur Vestra Sanctitas et effectui mancipare.

(Migne u. o. II. köt. 511. l.; Theiner u. o. I. k. 38. l.; Tafel és Thomas u. o. I. k. 251. l.; Fejér ezen levélnek kivonatát közli Cod. Dipl. II. köt. 424. l.)