144. III. Incze pápa Bernát spalatoi érseknek és János pápai káplánnak meghagyja, hogy Boszniában a keresztyén hit tárgyában vizsgálatot tegyenek és intézkedjenek. 1202.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri B. Spalatensi Archiepiscopo, et dilecto filio J. Capellano nostro, salutem et Apostolicam benedictionem. Illam gerimus de discretione vestra fiduciam, quod secure vobis committamus ea, que viris sunt prudentibus committenda, pro certo sperantes, quod illa promovere studebitis ad Divini nominis gloriam et Apostolice Sedis honorem. Cum igitur in terra nobilis viri Culini Bani quorumdam hominum multitudo moretur, qui de dampnata Catharorum heresi sunt vehementer suspecti et graviter infamati: nos carissimo in Christo filio nostro Henrico Regi Ungarorum illustri Apostolica scripta direximus contra illos, qui prefatura Culinum super hoc arguens et obiurgans precepit, ut huiusmodi homines de tota terra sibi subiecta proscriberet, bonis eorum omnibus confiscatis. Ipse vero semetipsum excusans respondit, quod eos non hereticos, sed Catholicos esse credebat, paratus quosdam eorum pro omnibus ad Sedem Apostolicam destinare, ut fidem et conversationem suam nobis exponerent, quatenus nostro iudicio vel confirmarentur in bono, vel revocarentur a malo, cum Apostolice Sedis doctrinam velint inviolabiliter observare. Nuper ergo prefatus Culinus venerabilem fratrem nostrum... Archiepiscopum et dilectum filium... Archidiaconum Ragusinum, et cum eis quosdam ex prefatis hominibus ad nostram presentiam destinavit, petens humiliter et implorans, ut aliquem virum idoneum de latere nostro iu terram suam mittere digna, remur, qui tam ipsum quam homines suos de fide ac conversatione diligenter examinet, evellens et plantans, que secundum Deum evellenda cognoverit et plantanda. Nos igitur, qui licet indigni, vicem eius exercemus in terris, qui non vult mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant, petitionem huiusmodi decrevimus admittendam, cum correctionem illorum paterno desideremus affectu. Quocirca de communi fratrum nostrorum consilio te, fili Johannes, ad huiusmodi executionem negotii duximus destinandum, quod ut perfectius executioni mandetur, te, frater Archiepiscope, qui tam vicinitate locorum, quam rerum experientia super hoc notitiana obtines pleniorem, duximus adjungendum; discretioni vestre per Apostolica scripta precipiendo mandantes, quatenus ad terram prefati Culini pariter accedentes, de fide ac conversatione tam ipsius, quam uxoris et hominum terre sue inquiratis diligentissime veritatem, et que secundum fidem Catholicam Apostolicamque doctrinam inveneritis confirmanda, nostra freti auctoritate, secundum ritum ecclesiasticum confirmetis. Si qua vero inveneritis inter eos, que sapiant hereticam pravitatem, et sane adversentur doctrine, ad viam veritatis secundum fidei regulam reducatis. Quod si forsan monitis et mandatis vestris noluerint acquiescere, vos in eos, appellatione remota, secundum constitutionem, quam edidimus adversus hereticos; procedatis, attentius provisuri, ut Deum habentes pre oculis mandatum nostrum cum omni puritate ac sollicitudine studeatis implere. Nos enim sententiam, quam canonice protuleritis, ratam habebimus, et faciemus auctore Deo, inviolabiliter observari. Datum Laterani XI. kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno quinto.

(Migne, Innocentii III. Summi Pontificis opera I. köt. 1108. l.; Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 15. l.)