108. III. Kelemen pápa a jádrai szent grisogoni apátság birtokát pártfogásába veszi. 1189.

Clemens Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis G. Abbati et fratribus salutem et Apostolicam benedictionem. Justis pententium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota, quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, Ecclesiam Sancti Martini cum omnibus pertinenciis suis a patronis ipsius Ecclesiae, de consensu Jadertini Capituli, monasterio vestro pia largitione concessam, sic ut ipsam iuste ac sine controversia possideatis, vobis, et per vos eidem monasterio auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Data Laterani IV. kalendas Julii, Pontificatus nostri anno secundo.

(Farlati Illyricum Sacrum V. kot. 65. l.)