099. III. Orbán pápa bullája a lesinai püspökség, suffragani állása tárgyában, 1185.

Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis clero, nobili viro M. Comiti et populo Spalatensi salutem et Apostolicam benedictionem. Cum venissent ad praesentiam felicis memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri dilecti filii B. Canonicus Ecclesiae vestrae, et judex; supervenit postmodum venerabilis frater noster P. Archiepiscopus vester, et significarunt sibi iniuriam, quam super Episcopatu Pharensi videmini sustinere. Verum licet vestrae vellet indemnitati Ecclesiae providere, et vos sicut dilectos Ecclesiae filios in vestris petitionibus exaudire, et nunciorum vestrorum acquiescere voluntati; quia tamen Jaderensis Ecclesia vacat, nec Episcopatum illum Ecclesiae vestrae confirmare potuit, ut petebant, nec antequam ipsa Ecclesia ordinetur, de negotio finiendo tractare volens, ipsum in eo, in quo nunc est, statu sine contentione manere permisit. In - - - - - discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus cum eadem Jadertina Ecclesia fuerit ordinata, cum nunciis partis adversae ad nostram praesentiam accedatis, vestram per nos justitiam auxiliante Deo recepturi. Parati enim sumus et in hoc, et in aliis honori et utilitati Ecclesiae vestrae, quantum secundum Dominum possimus, provideve. Nolumus autem, ut rescriptum aliquod juri vestro praejudicium faciat, a Sede Apostolica, veritate tacita, impetratum. DatumVeronae II. Idus Decembris.

(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 245. l.)