088. Malichnik tengermelléki zsupánnak és rokonainak egyezkedése Arbe sziget közönségével. 1179.

Anno Dominicae Incarnationis 1179. Indictione XII. Nos quidem Malichnicus filius Borisclavi Jupani, una cum fratre meo Strojano Jupano, et Porugano, ac Mirco filio Bogdani Jupani, et aliis nostris parentibus; cum in Ablana fuimus insimul cum Andrea Arbensi Episcopo, Stephano, et Micha Judicibus, Drabana Theodori, et aliis nobilibus, missi causa pacificandi controversiam, quae inter nos et Arbenses erat; pacificata controversia, placuit nobis renovare pacem et amicitiam cum Arbensibus, ita, ut ipsi securi, et omnia eorum secura, tuta in partibus nostrae dominationis sint, ac pro posse nostro - - - possessio nostra, quae a parte maris est, sit communis tam vobis, quam nobis, pascendi, laborandi, venandi, et quidquid placuit, faciendi; et e contra nos et nostra omnia sint secura in dominatione vestra. Insuper ecclesia Sancti Nicolai, quam aedificavimus, volumus, quod Arbenses sint haereditarii ex ea, sicut et nos; omnia, quae ad eam pertinent, communia sint tam Arbeiisium, quam nostrorum. Unde nos jubemus hanc cartulam fieri perpetuae memoriae commendandam; ut a modo in antea, et in perpetuum hoc firmum, et stabile permaneat.

Ego Stephanus Arbensis, et Ecclesiae Diaconus ac Notarius jussu eorum scripsi, et roboravi VI. kalendas Novembris.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 238. l.)