083. A nónai püspök és papság nyilatkozata a papság törvénykezési kiváltságáról. 1177.

Anno Domini MCLXXVII. Indictione XI. Tempore itaque Sebastiani Ziani Ducis, ac Andreae Episcopi et Nicolai Comitis, Stephani ac Michaelis Judicum. Nos quidem Arbensis clerus hanc testamenti cartulam fieri facimus posteris perpetuo habendam. Igitur cum praefatus Episcopus ac Comes et Judices una insimul cum aliis nobilibus hominibus, post altare Sanctae Mariae causa Cousilii congregati essent; tunc quidam Diaconus Johannes nomine proclamavit, se vim pati a Comite dicens: Ego namque cum sim major omnium domus meae, et mater vidua, fratres ac sorores sub me sint, unde ego de eis rationem facere debeo domino Episcopo meo, dominus Comes me cogit sibi rationem facere. Tunc vero praenotatus Episcopus et clerus dederunt se in testimonium praedictorum Judicum ac aliorum nobilium de hoc jure Ecclesiae. Ipsi nempe in Consilio venerunt et convocato Consilio testati sunt ita: quatenus clerieus cum sub se matrem viduam habet, et ipse aetate omnium fratrum ac sororum major est, et una insimul onmia comumniter habent, et omnia communiter inveniunt ac perdunt, et hoc probabile esse potuit, cui clericus rationem facere debet ipse et omnis eis domus, et si alias frater ut soror alicujus clerici in matrimonio se vinxerit, et a clerico exierit, et in domu per se moratus fuerit, jam ille non debet alicui rationem facere nisi Comiti; et clericus cum subjectis Episcopo. Praedicti Judices testes; Albertus Betraldi testis. Dabrava Teodori testis. Petrus Zuanc testis. Petrus Canatalie testis. Diminna Baxilii testis. Micha Silvestri testis, et nonnulli alii. Ego Stephanus Sanctae Arbensis Ecclesiae Diaconus ac Notarius scripsi ac roboravi. Ego Gabriel scriptor Sacri Palatii Notarius hoc exemplar exemplavi; et sicut in exemplari continebatur, ita et in isto continetur, nihil addens vel minuens, nisi quas in eo inveni existere litteras, plus minusve; et roboravi signo meo atque §. Ego Michael Federici Dragi Sacri Palatii Notarius hoc exemplavi, nihil addens vel minuens in eo, quod summam mutet, vel tenorem; et signum meum imposui consuetum.

(Ugyanott V. köt. 237. l.)