080. Rajmund bibornok és pápai követ a spalatoi tartományi zsinatot egybehívja. 1177.

Raymundus Cardinalis de Capella Dei gratia Sanctae Romanae Ecclesiae Subdiaconus, Apostolicae Sedis Legatus. Venerabili fratri L(ampridio) Jadrensi Archiepiscopo, et caeteris Episcopis, et suffraganeis, atque Abbatibus, Archidiaconis, Archipresbyteris universis per eorum Episcopatus constitutis salutem et sinceram in Domino dilectionem. Cum dominus Papa, et Sacrosancta Romana Ecclesia nos ad Dalmatiae atque Croatiae partes propter hoc destinaverit, ut pro vigili sollicitudine Apostolica, doctrinam et ecclesiasticam disciplinam, in quantum Dominus ministraret, ibidem dilataremus; quae corrigenda essent corrigentes, et quae plantanda plantantes; salubriori habito consilio perspeximus de omnibus Ecclesiarnm Praelatis, qui in nostra sunt legatione, unum celebrare Concilium, ut de communi tantorum patrum auctoritate, quae fuerint statuenda, in Domino statuantur. Volentes itaque vestris laboribus et expensis, salva honestate, in quantum possumus; parcere; ut Praelatos superioris Dalmatiae non videamur nimium fatigare; in Spalatensi civitate, in loco sat magni confinii, et tam propinquo vobis, quam eis, praedictum Concilium auctore Domino duximus celebrandum. Ideoque universitati vestrae mandamus praesenti scripto, et auctoritate domini Papae, cujua vices licet indigni gerimus, firmiter praecipimus, quatenus ad praedictum Concilium, quod in praedicta civitate Spalatensi proximis kalendis Septembris, Christo permittente, sumus celebraturi; ad eandem diem, contradictione et occasione cessante, accedatis, ut quae ad honorem Dei, et utilitatem vestrae Ecclesiae, ad salutem animarum, ibi statuta fuerint et ordinata, tanquara obedientiae et disciplinae filii scire studeatis, et observare, subditosque vestros ad eorundem observationem diligenter exhortari, et commonere; ut sicin diversis talentis foenerantes, una cum grege vobis credito ad vitam mereamini pervenire sempiternam. Si quis autem vestrum in hac parte, quod non credimus, inobediens extiterit, qui ad praelibatum Concilium non veniret, sciat se procul dubio canonicae sententiae subjacere. De cetero praefatura Lucarem familiarem nostrum, quem pro saepe dicto Concilio vocando ad vos dirigimus, fraternitati vestrae commendamus, rogantes affectuose, et mandantes, quatenus eum benigne tractetis, et nostri amoris, ac Sacrosanctae Romanae Ecclesiae intuitu, sic liberaliter benefaciatis; scientes, quod si eum, uti decet, honoraveritis, nos valde gratum habebimus et acceptum, et pro temporis opportunitate libenti animo vobis inde curabimus respondere.

(Ugyanott V. köt. 61. l.)