048. II. Geiza király okmánya, melylyel az esztergami egyháznak a nánai és párkányi királyi sóvámot adományozza. 1157.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuiduae Vnitatis Amen. Anno ab Incarnacione Domini nostri Jhesu Christi M.C.L.VII., Indiccione V., concurrente I., epactis VII., mense Marcio. Ego Geythsa (így) Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rameque Rex, anno Regni mei XVII., Martirio Archiepiscopo Strigoniensi Sedi presidente, Belo Palatino Comite existente, pro anime mee remedio, et pro salute animarum matris et patris mei, sales tributarios de Nana et de Cokot, quotcumque in partem meam cuenerint, Ecclesie Sancti Adalberti, interueniente Geruasio Geuriensi Episcopo, et eodem eciam uerbo meo tribuente, perpetuo concessi. Ne autem hoc aliquando a memoria laberetur, placuit scripto commendare, et sigilli mei impressione confirmare. Si quis vero contra hoc meum statutum agere presumpserit, Diuina ulcione puniatur. Huius facti conscii sunt Mico Archiepiscopus, Luca Episcopus, Ypolitus Episcopus, Galterus Episcopus, Henricus Curialis Comes, Apa Comes, Gabriel Comes, Julilianus (így) Comes, Zachit Comes. Verumtamen III. anno, cura mihi placuerit, et meum preceptum fuerit; C dentur sales, qui uero cerui congregare solent, in terrara poni debent.

(Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 35. l.)