174. III. Endre király megerősíti Soprony város szabadságait. 1290–1301.

Andreas Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis vniuersis ciuibus seu hospitibus de Suprunio salutem et graciam. Quia Comitem Wlwynum et magistrum Andream conciues vestros cum litteris vestris ad nos ad partes tam remotas, ad visitandam personam nostram, et ad propalandam querimoniam vestram ad nos transmisistis, fidelitati vniuersitatis vestre referimus multas grates. Propter quod vestram in omnibus fecimus et faciemus voluntatem. Super eo autem, quod perterriti fuistis, quod nos magistrum Johannem Comitem Supruniensem et Comitem Castriferrei vobis in Capitaneum prefecimus; noveritis, quod non fecimus, ymo conseruabimus vos in illa et eadem libertate vestra, in qua a tempore dominorum Bele et Stephani Illustrium Regum Hungarie felicium recordacionum, karissimorum auorum nostrorum, iuxta ipsorum continenciam priuilegiorum permansistis usque modo. Et id uobis faciemus data fide nostra Regali, et adhuc in pluribus vestram peticionem admittemus, sicut in libertate vestra priuilegium Regis Ladislai continet, et nostro confirmauimus priuilegio. Item concessimus, quod sagittarios populos, quos dominus Stephanus et dominus Ladislaus Reges uobis in socios deputarunt, relinquimus et nos vobis, in eadem libertate permansuros. Coniam volumus, quod vos in vestra libertate conservetis iuxta omnia. Datum in Iwanch feria II. proxima post festum Sancti Petri ad Vincula.

(Soprony város levéltárából. Hatvani Mihály.)