171. Pál horvátországi bán, öcscse György és fia Mladen, Dalmatia városainak grófjai egy-, és Henrik goriczai gróf más részről, esküvel kötelezik magokat, hogy gyermekeiket összeházasítják. 1300.

In nomine Domini Amen. Anno Domini millesimo trecentesimo, Indiccione terciadecima, die undecima intrante Augusto. Actum Salone presentibus testibus infrascriptis. Quum omnium habere memoriam pocius est Divinitatis quam humanitatis, ideo valde necessarium existimatur, ut quelibet hominum acta utilia scripturis testimonialibus declarentur. Ad universorum igitur noticiam presentis instrumenti testimonio reducatur, quod Illustres et Magnifici viri, domini Paulus Banus Croatorum, et Georgius frater, Mladenusque eius filius, eiuitatum Dalmacie Comites ex una parte, et nobiles viri domini Pongracius de Vipico miles, ac Volricus filius domini Hugonis de Deuonio, ceteri nuncij Illustris viri domini Henrici Comitis Goricie, de uoluntate et consensu dominorum Illustrium Alberti patris, et Alberti junioris fratris eius, Comitum solempni scriptione (így, stipulacione) promiserunt, qud si dictus dominus Paulus Banus, vel dominus Georgius frater eius, Comes Dalmacie, vel dominus Mladenus Comes, dicti domini Pauli bani filius, infra spacium sex annorum prius futurorum filiam habebit legitimam, cum ipsa filia et filio supradicti domini Henrici Comitis Goricie Raynaldo nomine matrimonialis copula contrahetur. Aut si dictus Comes Henricus habebit filiam legitimam cum vno ex filijs dominorum Bani Pauli, vel Comitis Georgij fratris sui, aut Mladeni dicti domini Pauli Bani filij matrimonium contrahetur. Pro quo matrimonio attendendo sepedicti domini Paulus Banus Croatorum, et Georgius Comes Dalmacie frater eius, ac Mladenus, dicti domini Pauli Bani filius Comes, prestiterunt tactis Sacrosanctis Euangelijs corporaliter juramentum, 266omni fraude et dolo remotis. Omnibus vero hijs et singulis supradictis venerabilis pater dominus Micislauus (?) Dei gracia Episcopus Corbauiensis, dominus Vulcetta Potestas Nonensis, domini Georgius, Marcus ac Gregorius nobiles de Berber, Obraddus Castellanus de Pocitessi, et Radoslauus Protonotarius sepenominati domini Pauli Bani, et alij quam plures uocati et rogati testes fuerunt. In cuius rei testimonium ac perpetuam roboris firmitatem, sepefati domini Paulus Banus, Georgius et Mladenus fratres eius, ac Mladenus prenotati domini Pauli Bani filius, instrumentum presens fecerunt sigillis eorum pendentibus munimine roborari.

Ego Canapane de Anchy Canonicus Traguriensis, auctoritate Imperiali Notarius, interfui et rogatus scripsi et publicaui, meum solitum signum apponens.

(Jegye keresztforma, különféle czifraságokkal.)

(A csász. titkos levéltár eredetijéről. Mind a három pecsét épségben van. Hatvani Mihály.)