170. Ugyanannak egy másik tudosítása. 1300.

Nobilibus et potentibus viris dominis Phiofio Mauroceno et Francisco Contareno, propinquis et fautoribus Magnifici Domini Albertini Mauroceno Ducis Sclavonie, Petrus de Bonzano de Tarvisio in Romana Curia existens, se ipsum omni felicitate. (Recepi) vestras litteras continentes, quod cum ego essem Veneciis in domo dicti domini Albertini, debui dixisse suis dominacionibus (magnificis) et eciam domino Donato de Marsilio, cum fuit in Curia, quod a domino Rege Hungarie (haberem certam pecunie) quantitatem convertendam et disponendam pro utilitate et negocio domini fratris Antonii Episcopi; et quod si eius negocium non possit expediri, quod quatuor millia librarum denariorum vobis dare deberem pro (reluendo) possessiones de Brundulo; et quia dictum negocium dicti domini fratris Antonii non est expeditum, nec potest expediri, quod vos miramini, quod dictas quatuor mille libras denariorum vobis non misi, et quod ipsas vobis (mitterem) pro certo; quod dominus Rex mihi non commisit, quod dictam pecuniam vobis darem, et ego dictum Regem in presencia Luysii et Turchi pluries rogavi, quod dictas 264quatuor mille libras solvere deberet, et ipse eas (nunc solveret); sed dicebat et dixit pluries, et multocies presentibus dictis Luysio et Turcho, quod medietatem illius pecunie solveret in festo Beati Martini, et aliam medietatem in festo Circumcisionis Domini; nec unquam aliud ab ipso habere potuimus, et hoc ipsi bene sciunt. Verum est, quod in fine, quando ego recessi ab eo, et ego instarem et rogarem ipsum, quod ipse solveret dictam pecuniam, (dixerit, quod dominus Dux nolit esse solicitus); quia si negocium Episcopi non expediatur, ego ordinabo, quod de dicta pecunia solvatur; non quod dixerit mihi, quod vobis darem, nec quod eas solverem, et multo lubencius ego dedissem eam domino (Duci, quam) dicto domino fratri Antonio, si ab ipso domino Rege habuissem in mandatis; sed feci, quod mihi commisit et mandavit, et ita dixi dominacionibus dictis, et domino Donato. Date Rome etc. (1300).

(A „Copia de Commemoriali” I kötetéből fol. 54. v. és 55.)