167. Az erdélyi püspök a máramarosi tizedek tárgyában az egri püspök ellen a római székhez felebbez. 1300.

Nos frater Stephanus Ordinis fratrum Heremitarum Sancti Augustini de domo Albensi Transsiluanie, et frater Salamon Lector, totusque Conuentus loci eiusdem presentibus quibus expedit significamus vniuersis, quod magister Nycolaus Archidiaconus de Zonuk, Canonicus Ecclesie Beati Mychaelis Archangeli Transiluanie, Notarius domini Episcopi Transiluani, in die Epiphaniarum Domini coram nobis, nomine predicti domini sui quamdam legit cartam appellationis, hunc tenorem continentem.

Dominus Andreas Ecclesie Agriensis Episcopus, etsi sacros canones non ignoret, sacrorum tamen canonum scita non aduertens, ius decimale et iurisdiccionem spiritualem in Marmarisio, que est quedam particula Dyocesis Transsilvane, ubi eadem iura tam lege Dyocesana, quam lege iurisdiccionis ad Ecclesiam Transsiluanam pertinere noscuntur, a domino Rege sibi dari et in persona sua Ecclesie Agriensi donari de 259facto postulavit, cum de iure laicis, quamvis religiosis, de rebus Ecclesie nulla sit attributa disponendi facultas; quo intellecto dominus Petrus Dei gracia Episcopus Transsiluanus, curam gregis sibi commissi diligenti portans sollicitudine, facti potenciam formidauit, cum huiusmodi petitorum donacio, ab eo facta, qui donare non potuit, statum Ecclesie minime potuisset perturbare. Supplicauit itaque et per modum simplicis querimonie obtinuit, ut sicut ipsa donacio, si donacio dici mereatur, de facto processerat, et nulla fuit ipso iure, sic de facto reuocaretur, et nulla fuisse pronunciaretur. Dominus autem Agriensis, hijs finibus non contentus, de Ecelesie consorcio inique iudicans, auxilium secularis potestatis sibi postulavit, quia ex hujusmodi donacione credens ius aquisiuisse, dominum Transsiluanum ad forensem judicem, quia ad forum Regium, ad octauas Epiphaniarum Domini, contra canonum precepta citari procurauit, si citacio dici possit; et perceptionem decimarum in Maramorisio, que est intra metas et terminos Dyocesis Transsiluane, per litteras Regias in preiudicium Ecclesie Transiluane fecit de facto, quod de iure non potuit prohibere, sub eo tenore, quod eedem decime terre memorate, et alia iura ex illa proueniencia non alteri Episcopo administrarentur, quam ei, qui litteras Regias de hoc incolis terre eiusdem posset reportare. Et licet iudicium laicalis potestatis retro habitum, in talibus ipso iure sit nullum, quia tamen idem dominus Agriensis, postpositis canonum mandatis, multipliciter laborat, sicut laborauit, Ecclesiam Transsiluanam infestare, et Prelatum eiusdem laboribus multis, et expensis afficere, pro eo, ego Nycolaus Archidiaconus de Zonuk, procurator domini Episcopi Transsiluani in hac parte, per huiusmodi facta ipordinate attemptata, scilicet potencia interueniente, sciens Ecclesie Transsiluane preiudicatum, et sciens in posterum posse preiudicari, si non salubri remedio et in refugium oppressorum ordinato, huic citacioni ad non suum judicem facte, debito occurratur in termino, nomine eiusdem domini Episcopi Transsiluani domini mei, ac procuratorio nomine ab huiusmodi injurijs, a parte Episcopi Agriensis illatis, vel a parte eius, quem sibi in iudicem asscivit inferendis, Sedem Apostolicam appello, probaturum me obligo, omnia premissa esse vera; prosequende 260appellacionis huiusmodi terminum, tempus a lege indultum pono, Ecclesiam Transsiluanam cum suis iuribus in parte et in toto proteccioni eiusdem Sedis subiicio, et ne aliquid in preiudicium Ecclesie Transsiluane attemptetur, appello, et iterum appello; Apostolos peto, instanter, instantius, et instantissime peto, et si per eum denegantur, per quem dari debentur, saltem illi, qui aures audiendi habent, audiant, et spiritu fideli perscribant, et in scriptis Romane tradant Ecclesie.

In cuius rei testimonium presentes nostras concessimus litteras, sigillo, quo Conueutus vtitur, consignatas. Actum Albe in termino supradicto, anno Domini Mş CCCş.

(Teutsch és Firnhaber id. m. 2. köt. 217. l.)