163. A pozsonyi káptalannak bizonyságlevele, hogy Lőrincz Lipótnak fia és Cumpurd Cumpurdnak fia Endrének Chugud fiának 20 ekényi szántóföldet érdemdíjazásképen adományoztak. 1300.

A. B. C.

Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis oraciones in Domino Jesu Christo. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constititis personaliter coram nobis Laurencio filio Lipoldi, et Cumpurd filio Comitis Chumpurdi, ab una parte, et Comite Andrea filio Chugud, ab altera; idem Laurencius et Cumpurd confessi sunt uiua uoce, quod ipsi uiginti iugera terrarum arabilium de terra Lipoldi, cum pratis, arundinibus, et aquis Zeuleutou uocatis, dedissent, contulissent, et tradidissent, predicto Comiti Andree, in filios filiorum perpetuo possidenda, pro seruicijs et effusione sanguinis eiusdem Andree factis pro ipsis Laurencio, et Cumpurd; obligando se, quod quicunque processu temporum ipsum Andream aut suam posteritatem, racione predicte terre uellet inpetere, uel uexare, ex tunc ijdem Laurencius, et Cumpurd tenerentur eos expedire proprijs suis laboribus et expensis. Mete autem ipsius terre, sicut nobis dixerunt, sic distinguitur, quod incipiens a terra uille Luche, a parte meridionali, uadit Lipolt Crektoa uocatam a fine inferiori, et inde uadit superius ad domum Kiz, et ibi est uallis et sic terminantur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem ad peticionem utriusque partis presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum in octauis Pasce, anno Domini M. CCC.

(Hártya. A még ép pecsét fehér violaszínű selymen füg. Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa XIV. Fasc. 11. Nro. 5. Knauz.)