160. Az erdélyi káptalan bizonyságlevele, hogy Erzsébet, Alvinczi Herbord özvegye Várongya és Damásfölde jószágait az erdélyi egyháznak ajándékozta. 1300.

Nos Capitulum Ecclesie Beati Mychaelis Archangeli Transsiluane memorie commendantes tenore presencium quibus expedit significamus vniuersis, quod domina Elisabeth relicta Comitis Herbordi filii Henningij de Vinch inferiori, volentibus et consencientibus filio nomine Herbordo et filia Elisabeth nuncupata, ac Comite Daniele, filio Chelonis fratre eisdem domine, nec non et Comite Hanch de Vinch inferiori, ac Petro plebano de Sebus, filio Comitis de Vasmodi, astantibus presencia personali, coram nobis constituta, Deum habens pre oculis, et cogitans de supremis, de possessione Comitis Herbordi quondam mariti sui prelibati, ad eam devoluta, qui Diuino vocante judicio viam universe carnis est ingressus, Varda vocata, simul cum terra Damasa feldu nuncupata, ubi Ecclesia lapidea in honore Sancte Trimitatis est constructa, que de bonis mariti sui suprascripti, et propriis sunt comparate, talem ordinacionem fecisse, et ex uoto, quod presentibus confirmat, firmiter observaturam, promisisse est confessa, videlicet, quod si ipsa mortua filius et filia superviuerent, et eos successu temporum absque heredum solacio decedere contingeret, aut tractu temporis successores seu heredes eorundem, filii videlicet et filie utriusque sexus tam de linea feminina quam masculina, ex tunc dicta possessio Varda simul cum terra Damasafeldu supradicta cum omnibus adjacenciis et utilitatibus, molendinis, uineis, siluis, nemoribus, pratis ac portu nauium cum naulo ad ipsam villam Varda pertinenti et alijs pertinencijs omnibus, ad ipsas Varda et Damasafeldu quomodolibet spectantibus, ex uoto et ordinacione nunc facta, in ius et proprietatem nostram deuoluerentur ipso facto. Si autem predictos filium et filiam cum tota 248posteritate eorundem, adhuc ipsa uiuente debita nature soluere contingeret, et predicta domina Elysabeth superuiueret, ex tunc prefatas possessiones Varda et Damasafeldu cum omnibus utilitatibus, pertinencijs et adiacencijs pacifice, et quiete absque humano inpedimento libere possidebit, relicturam ac donaturam, ymmo donacionem ex nunc factam effectui mancipaturam. Si autem ipsa domina Elysabeth instinctu speciali scilicet dictas possessiones uiua voce et uoluntarie resignare uoluerit, et recedere ab iisdem possessionibus, ex tunc nos quinquaginta marcas fini argenti eidem domine plene et integre dare debemus et tenemur, pro uoluntate sua distribuendas. Et ne in hoc casu uoto suo ex nunc ordinato et solemnizato, malicia hominum possit aliquatenus obuiare, cum casus fortuiti, et inopinabiles nullatenus previderi possint, si ipsam morte improvisa transire ex hoc seculo contingat, dictas possessiones in ius et proprietatem siue dominium nostrum ex nunc vult transferri, contradiccione cuiuslibet non obstante. Hoc adjecto, quod nos supradictas quinquaginta marcas fini argenti pro remedio anime Comitis Herbordi bone memorie mariti sui, et sue, nec non et filiorum, ac filie, seu tocius posteritatis distribuere tenebimur, modo infrascripto; decem videlicet marcas dabimus fratribus Predicatoribus de domo Albensi, ad opus Ecclesie Beate Virginis; decem fratribus Heremitanis Sancti Augustini de Conventu Albensi ad opus Ecclesie Sancti Stephani Prothomartiris; quinque marcas fratribus Predicatoribus de Cybinio ad opus Ecclesie Sancte Crucis; quinque marcas tratribus minoribus de eodem ad opus Ecclesie Sancte Elysabeth; decem fratribus Predicatoribus in Vinch existentibus, si in Conventum, usque ad complecionem condicionum supradictarum fuerit erectus idem locus, sin autem, quinque marcas fratribus illic residentibus, et quinque fratribus de Candela, ac decem fratribus Predicatoribus de Seguswar; et sic complebuntur quinquaginta marce superius nominate, nec prius adire debemus possesssiones memoratas, nisi prius quinquaginta marce sepedicte, secundum modum prenotatum, plene et integre fuerint persolute. Ceterum totam ordinacionem factam de uerbo ad uerbum nos, nullo de nobis contradicente, benevole cum graciarum accione gratanter duximul acceptandam. In cuius rei 249geste testimonium presentes concessimus litteras munimine nostri sigilli roboratas. Datum in festo Beate Margarete Virginis anno Domini millesimo trecentesimo.

(Teutsch és Firnhaber Urkundenb. z. Gesch. Siebenb. I. köt. 218. Hibásan Fejérnél VII. k. 2. r. 205. l.)