154. István alországbírónak Zurchuk és Arkybanazurchuk helységekre, vonatkozó itélete a királyné jobbágyai és a Zurchuki nemesek közt. 1299.

Nos Comes Stephanus Vice-Judex Curie Domini Regis memorie commendamus significantes quibus expedit tenore presencium vniversis, quod cum Ladizlaus filius Rusd, et Dees filius Tyburchii, exercituales jobagiones domine Regine Hungarie, domine nostre, personaliter comparentes, Zoda, Opour, Bors et Nicolaum, filios Blasii nobilis de Zurchuk, ex quibus et pro quibus iidem Zoda et Bors cum procuratoriis litteris Capituli Wezprimyensis astiterunt, traxissent in causam coram nobis, dicti Ladizlaus et Dees contra eosdem nobiles litteras Magistri Leurente Comitia Wezprimyensis et quatuor Judicum eiusdem Comitatus inquisitorias in figura Judicii exhibuerunt continentes, quod Zoda, Bors et Nicolaus predicti et cognati eorundem in octauis Natiuitatis Beate Virginis hoc anno eosdem Ladizlaum, Dees et cognatos eorum destruxissent, quosdam ex eis captiuassent, quosdam vero enormiter uerberassent, omnia bona eorum penitus auferendo, adicientes quod domina Regina terram in Zurchuk haberet Arkybanazurchuk uocatam, super qua dicti jobagiones exercituales dicte domine Regiue fuissent destructi per nobiles 237prenotatos, prout idem Comes Leurente et quatuor Judices ab omnibus, a quibus licuit et decuit, scire potuisset veritatem in premissis. Ad hec eciam litteras Capituli Wezprimyensis inquisitorias, que omnia premissa eisdem jobagionibus domine Regine per ipsos nobiles fuisse irrogata affirmabant. Quibus perlectis iidem Zoda et Bors pro se et eodem Nicolao predictis litteris inquisitoriis Magistri Leurente Comitis Wezprimyensis et quatuor Judicum contradixerunt, falsificando ipsum Magistrum Leurente et duos ex eisdem quatuor Judicibus, videlicet Comitem Mathyam de Wrs et Magistrum Heym de Jutas, ipsas litteras eorum falsas esse asserentes in eo, ut idem Magister Leurente, Comes Mathyas et Magister Heym non ex scitu, consensu et voluntate Donatis et Gelyany aliorum duorum Judicum ex ipsis quatuor Judicibus Nobilium Comitatus Wezprimyensis predictas litteras inquisitorias fraudulenter, inique, dolose et falso modo fecissent emanari contra ipsos. Vnde per dominum Andream Illustrem Regem Hungarie, dominum nostrum, et per nos tamquam Vice-judicem Curie Regie statutum fuerat, quod in quindenis Beati Georgii martiris ambe partes coram domino Rege comparerent iterato, et Ladizlaus et Dees ipsas litteras falsificatas exhiberent, iidem vero Zoda, Bors et Nicolaus deberent comprobare, vt Magister Leurente, Comes Mathyas et Magister Heym sint falsi judices, et predicte littere eorum inquisitorie similiter false et modo prehabito emanate, prout hec in litteris eiusdem domini Regis formam judicij continentibus comperimus euidenter. Aduenientibus itaque ipsis quindenis Beati Georgii martiris, quia dominus Rex ipsam causam nobis commiserat iudicandam et ordine iuris decidendam, Ladizlaus et Dees dictas litteras falsificatas exhibuerint in nostri presencia, ut debebant, iidem uero Zoda et Bors pro se et pro ipso Nicolao comparentes exhibuerunt quasdam litteras sub duobus sigillis anuleis in hec uerba:

Domine Rex. Conqueruntur uobis Gelyanus et Donach Judices de Comitat Wezprimyensi, et petunt Excellenciam Vestram supplicando, quod Ladizlaus filius Ruad et Dees filius Tyburchij litteras, quas in Vestre Maiestatis presencia in octauis diey cynerum legi fecerunt contra Zoda, Bors et Nicolaum de Zunchuk super eo, ut ipsi eosdem super terra 238domine Regine destruxissent, credere Sublimitas Vestra nolit, quia non nostro sigillo, et nobis penitus ignorantibus fraudulenter eedem littere sunt concesse.

Decretum itaque per nos extiterat, quod in quindenis Pentecostes partes compareant coram nobis, et iidem Ladizlaus et Dees Magistrum Leurente, Comitem Mathyam et Magistrum Heym predictos, et e conuerso iidem Zoda, Bors et Nicolaus eosdem Gelyanum et Donach Comites propriis eorum in personis in presencia domini Regis statuere tenerentur ad approbandum uel reprobandum litteras supradictas. Quibus quindenis aduenientibus Ladizlaus et Dees Magistrum Leurente, Comitem Mathyam et Magistrum Heym personaliter statuere nequiuerunt; sed exhibuerunt litteras Capituli Wezprimyensis, in quibus comperimus, quod idem Magister Leurente, Comes Mathyas et Magister Heym, item Comes Gelyanus pro se, et pro eodem Comite Donacho coram ipso Capitulo Wezprimyensi personaliter comparentes concorditer dixissent, quod predicte littere ex parte Gelyany et Donachy Comitum maliciose seripte fuissent, eoque non ab eis, nec per eos, sed falso modo fuissent emanate; predicti uero Zoda, Bors et Nicolaus Gelyanum et Donach Comites non statuerunt, nec raciones aliquas euidentes pretendere potuerunt, cur eosdem statuere nequiuerant vt debebant. Nos igitur vna cum Thoma Comite Nyitriensi et Borsyensi, Magistro Farkasio filio Fulkus, Comite Erdew filio Gesrech et nobilibus Regni quam pluribus nobiscum in judicio assidentibus per dominum Regem nobis in socios ad iudicandum hanc causam deputatis, visis et perlectis predictis litteris, quia iidem Zoda, Bors et Nicolaus post institucionem seu ordinacionem in generali congregacione domini Regis et Regni, vna cum venerabili patre domino Jo(hanne) Archiepiscopo Colocensi, Episcopis, Baronibus et vniuersis Nobilibus Regni solempniter celebrata factam, eosdem Ladizlaum, Dees et cognatos eorum destruxerunt, quosdam ex eis captiuando, quosdam uero enormiter uerberando omnia bona auferentes, prout hec omnia in litteris inquisitoriis Capituli Wezprimyensis, Comitis Leurente et quatuor Judicum Camitatus Wezprimyensis nobis euidenter constiterunt, pro eo in facto ipsius destruccionis, captiuacionis (cum) uerberacione et ablacione bonorum 239predictorum Ladizlai, Dees et cognatorum suorum, et in facto indebite detencionis terre Reginalis Arkybanazurchuk vocate, quam scilicet indebitam detencionem terre per eosdem nobiles factam iidem Ladizlaus et Dees similiter cum litteris inquisitoriis comprobarunt, Zodan, Bors et Nicolaum predictos, tanquam violentos, et in eo, quia iidem in exhibicione falsarum litterarum tanquam falsarii in suis defensionibus omnino defecerunt, iuxta statuta Regni in eorum personis igne cremandos et morte debita condempnandos eosdem sentencialiter decreuimus tanquam destruccionum et violencie perpetratores, prout superius sunt expressa, et possessiones eorum vniuersas, hereditarias et alio quoquo modo habitas et possessas, tam in terra Zurchuk, quam alias existentes, duabus partibus in manus nostras tanquam judicis, in tercia uero parte in manus domine Regine partis actricis et executricis huius cause seu negocii deuoluendas; predictam terram Reginalem ipsi domine Regine tanquam suum ius Arkybanazurchuk vocatam restituentes pleno iure. Et omnia priuilegia seu litteras, que uel quas iidem Zoda, Bors et Nicolaus, ac cognati eorumdem de Zurchuk in facto dicte terre Reginalis habuisse dinoscuntur, reliquimus fore cassatas et inanes, ita vt vbicunque, quandocunque et per quoscunque contra dominam Reginam uel jobagiones suos exhibite fuerint, siue viribus habeantur. Hiis itaque peractis ad maiorem et vberiorem huius negocii cantelam possessiones predictorum Zoda, Bors et Nicolai, quas habent in Zurchuk, per viros nobiles et ydoneos fecimus estimari, que cum suis vtilitatibus, videlicet siluis, fenetis, vineis et aliis presente testimnio Capituli Wezprimyensis pro quadraginta marcis simul cum nostra porcione fuerunt estimata, quam quidem porcionem nostram, scilicet duas partes possessionum earumdem ipsa domina Regina a nobis redemit iuxta formam estimacionis prehabite nobis ad plenum persoluendo. Vnde nos possessiones dictorum nobilium in toto cum suis vtilitatibus et pertinenciis vniversis, et specialiter cum dimidietate Ecclesie in honorem Sancti Thome martyris constructa in medio totalis possessionis Zurchuk existentis, et predictam terram Reginalem Arkybanazurchuk nuncupatam per eosdem potencialiter detentam reliquimus ipsi domine Regine perpetuo possidendas, tenendas et habendas 240in metis et terminis, in quibus eedem possessiones nobilium per eosdem antea habite fuerunt et possesse, et ipsas possessiones dictorum Zoda, Bors et Nicolai, et eandem terram Reginalem per Magistrum Leurente Comitem Wezprimyensem, hominem Domini Regis, cum ydoneo testimonio Capituli Wezprimyensis reambulari fecimus per ueteres metas et antiquas, et iuxta easdem nouas metas erigi faciendo et statui eidem domine Regine, et jobagiones eiusdem in easdem introduci, in quarum reambulacione, et statucione nullus exstitit contradictor, prout series reambulacionis, statucionis et estimacionis predictarum possessionum in litteris Capituli Wezprimyensis exinde confectis plenius uidimus contineri. Cursus uero antiquarum metarum, et nouarum iuxta ueteres erectarum, eiusdem terre Reginalis, sicut in litteris eiusdem Capitali comperimus, hoc ordine distinguuntur, quod prima meta incipit in virgulto ville Bugdan per dumum ilycis assignatam, de qua per metalem distinccionem terrarum Wg et eiusdem terre Arkybanazurchuk uergendo uersus partes meridionales et tangendo quamdam pomum oltwan dictam transit in aquam Turnwa, et peruenit (ad) arborem orny distinctam ab aqua Turnwa ad iacturam securis et tres passus, de qua per cursum solis declinans ad partes occidentis cum eodem fluuiio Turnwa vadit ad quatuor molendina Ladizlai filii Rusd currencia siue molencia fiuuio in eodem; retro quorum singula sunt singule quatuor mete terree similiter ad iacturam securis et tres passus, de quorum vltimo vel inferiori vergens adhuc ad partes per easdem peruenit ad vnam metam ilycis copulatam ultra predictum fluuium a meridie existentem, de qua uenit ad molendinum Ecclesie Wezprimyensis in terra Zulgagewr vocata fundatum et constructum currens fluuio in eodem. In cuius clausure siue obstaculi capite transeundo ipsum fluuium et tangendo vnam salicem regeratur per molendinum Emerici per partes occidentis per latitudinem duorum iugerum, et quo iam directe ad aquilionem currendo per longitudinem vnius iugeris venit ad salycem, abhinc autem curritur iuxta nemus Kywsberek dictum ad aquilonem, vbi intrat vnum virgultum Fywsberek wlgariter nuncupatum, quod transeundo partes ad easdem venit ad aliud molendinum Tumpatowa appellatum transseundo vnam viam 241publicam, per quam itur in Bugdan ad aquilonem, per quam regirans ad primam metam et ibi terminatur. Datum Bude septima die festiuitatis Beati Jacobi Apostoli anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono.

(Eredetie a veszprémi káptalan levéltárában.)