152. A sz. Egyed somogyi konventje Pétert somogyi alispánt és négy biráit tudósítja, hogy Mihályt Devecher fiát, László, Ivánka fiának, marasztalt tolvajnak Oberth helységébe beigtatta s az illető feleket törvénybe idézte. 1299. jul. 24.

Viris nobilibus Comiti Petro Vice-judici magistri Iwance Comitis Symigiensis, et quatuor Judicibus Nobilium eiusdem Comitatus, Conuentus Monasterij Sancti Egidij de Symigio debitum amicicie et honoris. Litteras uestre nobilitatis recepimus continentes, quod Michael filius Deuecher exhibuisset uobis litteras uestras, in quibus reperistis, Ladizlaum filium Iwanka de Oberth in furto esse conuictum, contra ipsum Michaelem, et in judicijs aggrauatum, requirentes a nobis, ut eum Nicolao filio Pethke homine uestro nostrum mitteremus hominem pro testimonio, coram quo idem homo uester, eundem Michaelem filium Deuecher, introduceret in possessionem eiusdem Ladizlai, Oberth predictam, mansurus in eadem usque quintum decimum diem absque lesione possessionis memorate; diceret eciam eidem Ladizlao, ut in ipso quinto decimo die conpareret personaliter, de facto principali et de judicijs uobis ut judicy et parti aduerse satisfaceret, citaret eciam vicinos et commetaneos eiusdem Ladizlai, ad resciendum id, si possessionem eiusdem redimere uoluerint nec ne, ad uestram presenciam, ad terminum conpetentem. Nos uero peticionibus uestris satisfacere cupientes, ut debemus, cum predicto homine uestro unum ex nobis misimus pro testimonio, qui postmodum una cum eodem homine uestro ad nos rediens dixit, quod idem in sui presencia predictum Michaelem filium Deuecher in festo Translacionis Beati Benedicti Confessoris introduxisset in possessionem Ladizlai filij Iwanka, Oberth predictam, mansissentque in eadem a die introduccionia, usque quintum decimum diem absque lesione eiusdem; dixissent eciam fratri ipsius 234Ladizlai, et hominibus ad ipsum pertinentibus, ut in ipso quinto decimo die conpareret ipse Ladizlaus personaliter, de facto principali, et de judicijs, uobis ut judici, et parti aduerse satisfaceret; citassent eciam vicinos et commetaneos eiusdem Ladizlai, uidelicet magistrum Iharus filium Gregorij in die introduccionis, ad quintum decimum diem, uidelicet ad festum Beati Jacobi Apostoli ad uestram presenciam. Datum in vigilia Beati Jacobi Apostoli, et anno Domini Mş CCş nonagesimo nono.

Jegyzet. Hátirata ez: „Comiti Petro et quatuor Judicibus pro Michaele filio Deuecher.” E bőrhártyára írott zártlevélnek hátára a sz. Egyed somogyi konvent azon pecséte van nyomva, mely réznyomatban a Magyar Történelmi Tárban II. 83. látható, mint nagysága s némely ép betűi mutatják. Másolta Horvát István a Kapos-Mérei Mérey László példányából. Érdy.