150. Az eskütársak a különszakasztott öt birtokrész helyszinén, földet tevén szokás szerint fejökre, esküdjenek meg, hogy azon öt birtokrész örökségi jogon Biter fiait illeti. 1299. jun. 21.

Damus pro memoria, quod cum secundum continenciam priorum litterarum nostrarum filij Comitis Byter, pro quibus Comes Hermanus filius Heym officialis eorum cum procuratorijs litteris Capituli Vaciensis comparuit in octauis Beati Georgij Martiris, contra Demetrium filium Farcasij, Mock fratrem suum, Petrum, Nicolaum ac Georgium filios Perse, ex quibus et pro quibus predictus Demetrius filius Farcasij similiter cum procuratorijs litteris eiusdem Capituli Vaciensis astitit, testes produxissent super eo, quod quinque partes seu porciones terre Thema, quam ijdem filij Comitis Byter, dicunt esse terram ipsorum hereditariam; et e conuerso ijdem Demetrius, Mock, Petrus, Nicolaus ac Georgius asserunt esse, et fuisse similiter terram eorum hereditariam, contra inuicem testes produxissent; et facta produccione testium, partibus in octauis presentibus coram nobis comparentibus ex nostra permissione per arbitrium proborum virorum relatum fuit, in 230facto terre quinque porcionum de terra Tema taliter concordasse, quod feria sexta proxima post octauas Natiuitatis Beati Johannis Baptiste hoc anno, Nycolaus et Johannes filij Comitis Byter, vna cum Dyonisio Magno filio Jurk, et altero Dyonisio filio Tyburckij de Palasth, in quorum juramento idem Demetrius filius Farcasij pro se et fratribus suis predictis factum dictarum quinque porcionum terre predicte sponte submisit decidendum, presentibus Jurk filio Stephani de Zalathna, quem ijdem filij Comitis Byter adducent, et Andrea filio Araw, quem filij Farcasij et filij Perse, partes actores, adducent, hominibus domini Regis duobus, et testimonijs Capituli Vaciensis, quos adducent ambe partes, accedent partes super facie(m) dictarum quinque porcionum filiorum Farcasij et filiorum Perse contenciosarum, et ijdem filij Comitis Byter duo, et duo nominati predicti, sicut moris est iurare super terram, recipiendo terram ad manus, et ponendo super capita sua, iurabunt super eo, quod eedem quinque porciones terre contenciose sint et fuerint de hereditario iure filiorum Byter predictorum, et post hec partes in octauis Beati Jacoby Apostoli comparebunt coram nobis tocius facti seriem in litteris dicti Capituli Vaciensis reportantes. Datum Bude septimo die octauarum Pentecostes, anno Domini Mş. CCş. nonagesimo nono.

Jegyzet. Bőrhártyán kelt zárt levél pecsétének csekély maradványaival. Hátirata ez: pro filijs Comitis Byter contra filios Farcasij et filios Perse, ad Capitulum Vaciense, ad faciem terre Thema ad feriam sextam post octanas Beati Johannis Baptiste et ad Judicem ad octavas Beati Jacobii Apostoli. A kékkői levéltárban: Fasc. 1. Nro. 10. Érdy.