149. A Losoncz földéből különszakasztott öt birtokrész iránt perlekedők, ez örökségi jogon megitélt öt birtokrészt a váczi káptalan előtt Biter fiainak engedik és határait kijelölik. 1299.

Capitulum Ecclesie Waciensis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris salutem in Domino sempiternam. Vniuersorum tenore presencium harum serie declaramus, quod Comes Hermanus filius Heym, officialis Nicolay et Johannis filiorum Comitis Byter, cum litteris nostris procuratoriis pro eisdem dominis suis ab vna parte, et Demetrius filius Farkasij pro se et pro Mochk fratre suo, ac pro Petro et Nicolao filijs Perse, fratribus suis patruelibus, nec non Georgius filius Perse pro se similiter cum litteris nostris procuratoriis ex altera, coram nobis personaliter constituti, relatum exstitit concorditer per eosdem; quod cum super quinque partibus seu porcionibus terre de terra Tema, quas quinque porciones terrarum dictus Comes Hermanus nomine filiorum Comitis Byter dominorum suorum de terra Lusunch extractas esse dixit, et Lusunch appellari, grauis materia iurgiorum seu licium exorta fuisset inter ipsos, et multis temporum curriculis ventilata, super quibus quinque porcionibus in octauis Beati Georgij martiris predicti filij Comitis Byter coram nobis, et prefati filij Farkasij et filij Perse coram Capitulo Agriensi nomine possessionum suarum hereditariarum contra inuicem testes produxerunt, et facta produccione testium mencionate pecierunt coram Comite Stephano Vice-Judice Curie domini Regis comparentes, de permissione eiusdem Judicis per arbitrium proborum virorum super facto ipsarum quinque porcionum terre, taliter concordatum extitisset inter partes, sicut eciam id in litteris ipsius Comitis Stephani Vice-Judicis Curie domini Regis super ipso facto emanatis expresse uidimus contineri: Quod si dicti Nicolaus et Johannes filij Comitis Byter, cum Dyonisio Magno 227filio Gyurk, et altero Dyonisio filio Tiburcij de Palasth, in quorum iuramento idem Demetrius filius Farkasij pro se et fratribus suis predictis factum dictarum quinque porcionum terre predicte sponte submisit decidendum, presentibus Gyurk filio Stephani de Zalathna, quem idem filij Comitis Byter adducent, et Andrea filio Arwa, quem filij Farkasij, et filij Perse adducere tenebuntur, hominibus domini Regis, et duobus testimonijs nostris, qnos adducent ambe partes, feria sexta proxima post octauas Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste, accedendo super faciem ipsarum quinque porcionum terre contenciose de terra Tema, ijdem filij Comitis Byter duo, et duo coniuratores ipsorum prenominati, sicut moris est iurare super terra, recipiendo terram ad manus et ponendo super capita sua, iurare presumpserint super eo: quod eedem quinque terre contenciose sint et fuerint de hereditario iure eorundem, sicut in prefatis litteris ipsius Comitis Stephani id plenius contineri uidimus; ipso die iuramenti adueniente partibus super facie ipsarum quinque porcionum terre constitutis, focmam iuramenti filiorum Comitis Byter predictorum taliter extitisse ordinatum (így), sicut Beke et Laurencius, clerici chori, nostri homines, nec non per partes pro testimonio illuc adducti, et homines damini Regis predicti nobis concorditer retulerunt; vt reuocato ipso iuramento filiorum Comitis Byter ijdem filij Comitis Byter assumpserunt soluere pro relaxacione iuramenti ipsorum predictis filijs Farkasij, et filijs Perse nouem marcas, partim in argento et partim in estimacione condigna, in duobus terminis, videlicet quatuor marcas et dimidiam in octauis Sancti Jacobi, residuas autem quatuor marcas et dimidiam in festo Saucti Regis subsequenti; qua pecunie quantitate persoluta, ijdem filij Farkasij et filij Perse nostrum priuilegum super perpetuacione ipsarum quinque porcionum terre dari facere tenerentur filijs Comitis Byter antedictis, sicut id in litters nostris conposicionalibus prioribus exinde confectis contineri uidimus manifeste. Igitur ipsis nouem marcis modo prehabito in prefatis terminis per Comitem Hermanum predictum, officialem filiorum Comitis Byter pro eisdem dominis suis, ipsis filijs Farkasij et filijs Perse plene coram nobis persolutis, Demetrius filius Farkasij supradictus tam pro se, pro Moche fratre 228suo, quam eciam pro Petro et Nicolao filijs Perse, cum eisdem litteris nostris procuratoriis, et Georgius filius Perse per se coram nobis personaliter constituti, suo et aliorum predictorum fratrum suorum nomine, prefatas quinque porciones terre de Tema, quas porciones dictus Comes Hermanus, officialis dictorum filiorum Comitis Byter, nomine terre dominorum auorum Lusunch appellari dixit, reliquerunt et dimiserunt ipsis filijs Comitis Byter et ipsorunt heredibus coram nobis, tanquam ius hereditarium eorumdem perpetuo pacifice possidendas. Mete autem ipsarum quinque porcionum terre, secundum quod a terra Comitis Andree filij Alexandri separant, prout partes, eodem Andrea presente, retulerunt, hoc ordine distinguntur: Prima enim meta est iuxta fluuium Zalathna a parte orientali posita; abhinc vadit per terras arabiles uersus meridiem, et peruenit ad duas metas, que sunt in terra arabili; deinde parum uergendo in eadem terra arabili est vna meta; et inde uadit per berch cuiusdam montis, ubi circa magnam viam sunt due mete; abhinc transeundo quoddam nemus fructiferum, sunt prope illud nemus due mete; deinde uadit similiter per eundem nemus, et peruenit ad duas metas; inde descendendo ad nemus, quod est iuxta aquam Lusunch, in eodem nemore sunt due mete; de quo nemore exeundo cadit ad ipsam aquam Lusunch, quam transit directe uersus meridiem, et ibidem in portu iuxta ipsam aquam Lusunch sunt due mete terree; abhinc uergit per pratum, et peruenit ad duas metas in eodem prato sitas; deinde per idem pratum procedendo peruenit ad duas metas, que sunt iuxta Holuchtugar, et saliendo ipsum Holuchtugar in eodem prato sunt due mete; abhinc vadit in eodem prato, et peruenit ad duas metas; et inde procedendo venit ad duas metas, que sunt in fine terre arabilis; abhine pergendo transit vnam viam, et uadit per terras arabiles, et in fine terrarum arabilium iuxta magnam viam sunt due mete; abhinc saliendo ipsam viam, uadit per terram Parlag, et in fine ipsius terre Parlag sunt due mete; abhinc declinat uersus occidentem, et peruenit ad maximam metam, que distingit a Petro, et ibi terminatur. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri autentici munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Herici Lectoris Ecclesie nostre, 229anno Domini Mş. CCş. nonagesimo nono. Magistro Dominico Preposito, magistro Dominico Cantore, magistro Chepano Custode, Oliuerio Waciensi, Nicolao Pestiensi, Augustino de Zyguetfeu, Nicolao Chengradiensi, Geubulyno de Zonuk Archidiaconis, ceterisque quampluribus Canonicis in Ecclesia Beate Virginis Deo humiliter famulautibus et deuote.

A B C.

Jegyzet. Szép bőrhártyára írott metszett levél, melynek alúl fölhajtott hártya hasadékaiból sárga sodrott selyemről függött pecséte eltünt. A kékkői levéltárban: Fasc. 1. Nro. 9. Érdy.