148. A pozsonyi káptalan bizonyságlevele, hogy Corchai István Heet helység földesurával és lakosaival bizonyos bántalmakra nézve, melyekkel ezek őt illették, barátságosan egyezkedett. 1299.

Nos Capitulum Posoniensis Ecclesie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, quod constitutis personaliter coram nobis Ditrico villico de Heet, Vreh, et Hanreh dicto Selbher, et Comite Jacobo Domino eiusdem ville Heeth ab vna parte, Stephano de Corcha ab altera; idem Stephanus est confessus viva voce, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos pro uulneribus et iniuriis ipsi Stephano illatis per predictos populos de Heeth, et diu altercati fuissent, ad vltimum tamen mediantibus probis viris taliter concordassent: Quod prefati populi de Heet deberent soluere eidem Stephano pro uulneribus suis et iniuriis sibi illatis octo marcas, quas quidem octo marcas idem Stephanus a predictis populis de Heeth confessus est se recepisse plenarie, et habere, et sic dictum villieum, Vreh, Hanreh, Selbher et totam villam Heeth, ac Jacobum Comitem dominum eiusdem ville Heeth, prefatus Stephanus de uulneribus et omnibus iniuriis sibi illatis reddidit penitus expeditos; obligando se, quod quicunque processu temporum sepedictos populos de Heeth, aut Jacobum Comitem Dominum eorundem, racione premissorum articulorum vellet impetere vel vexare, extunc idem Stephanus de Corcha teneretur eos expedire propriis laboribus et expensis. Datum anno Domini M. CC. LXXXXIXş, secunda die octauarum Natiuitatis Domini nostri Jesu Christi.

(Az eredeti után.)