140. VIII. Bonifácz pápa Gergelyt választott esztergami érseket, az esztergami és a székesfehérvári egyházak kormányzásában megerősíti. 1299.

Bonifacius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio Georgio Electo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Preteritorum exhibitio temporum ad memoriam revocata demonstrat, quod nobile Regnum Ungarie valdeque diffusum, multa plebium generositate refertum, postquam Divinitus inspiratum fidem Christi suscepit, quasi optima terra fructus optimos protulit, palmites produxit electos, et tam in Ecclesiasticis, quam secularibus personis lapides vivos et honorabiles habuit ac electos, presertim personas utriusque sezus a dicti Regni domo Regia procedentes, utique sanctitate preditas, multa virtutum varietate donatas, que quasi lucerne ardentes non sub modio, sed supra candelabrum posite, non 210solum circumpositis regionibus sue beatitudinis diffuderunt exempla, sed longe lateque per orbem; ex quibus per Apostolicam Sedem etiam nostris temporibus Sanctorum catalogo sunt adscripte. Habuit enim ipsum Regnum viros scientie eminentis in clero, laicos robustos in bellicis, devotionem ad Apostolicam Sedem in populis; fuit circumpositis Regnis in speculum multa virtutum numerositate dotatum. Sed proh dolor! dum in presentiarum Regnum ipsum respicimus, et miserabilem statum eius, et quantum a priori felici statu defluxit, et a statu cecidit glorioso, diligentius intuemur, formidamus merito et valde timemus, ne Regnum ipsum temporaliter in magna dispendia, et spiritualiter in magna pericula dilabatur, quibus, nisi dextera Domini faciente virtutem, et per Apostolice Sedis providentiam obvietur, Regnum idem vix adiiciet, ut resurgat. Est namque circumdatum scismaticis, hereticis et paganis, ac eorum incursibus frequenter invasum, numerositas populorum in ipso quodammodo ad pusillum gregem redacta, sedent quasi sola in eo nonnulle civitates et loca, que olim populis erant plena, pluribus interemptis et multis in captionem deductis. Hec dum mente revolvimus et oculis magne compassionis aspicimus, movemur ad lacrimas, ad querenda remedia stimulamur, et surgere cogimur ad providendum, quod sepedictum Regnum habeat bonum statum, maxime ut in fide Catholica et Apostolice Sedis reverentia perseveret. Et inter cetera, que nostris obtutibus occurrerunt, providimus habere personam, per cuius ministerium et sollicitudinis studium ad nostram et Sedis eiusdem deducantur noticiam Regni eiusdem conditiones, et status, et qualitas maiorum, mediocrum et parvorum residentium in eodem, cuiuscumque eminentie, ordinis et conditionis existant, ut mala, quanto fuerint notiora, tanto possimus efficatius evitare, bonis addere fulcimentum, et eadem amplius promovere; et aspicientes in illum, qui perpetua mundum ratione gubernat, terrarum celique sator, qui tempus ab evo ire iubet, stabilisque manens dat cuncta moveri, secundum ordinatissimam dispositionem temporum solus novit exhibere congruentem humano generi medicinam; presentium temporum qualitate et sepedicti Regni diversis circumstantis in lancem mature considerationis adductis, expediens fore videmus, quod Strigoniensis 211Ecclesia, que sue nunc viduitatis dampna deplorat, gubernatorem habeat et rectorem, per quem sibi spiritualiter et temporaliter provideatur salubriter, ac Regnum ipsum dirigatur in melius et in fide ac devotione sedis memorate servetur. Adeoque, ut habet fidedigna relatio, tu, qui in Albensis Ecclesie Vesprimiensis Diocesis Prepositum primo, et subsequenter in Archiepiscopum Strigoniensem electus fuisti, idoneus reputaris, utpote vir scientia preditus, generis nobilitate preclarus, potens in consanguineis et amicis, et in agendis expertus, qui Divina tibi gratia, nostroque presidio assistentibus, prout creditur et speratur, Ecclesiam ipsam Strigoniensem defendere poteris, et alias non solum eius Strigoniensis, et aliarum Ecclesiarum, sed totius Regni utilia efficaciter promovere. Unde attendentes, quod si huiusmodi electionum fratrum de te, quibus aliqui se opposuisse noscuntur, prosecutio curreret suo marte ac ordinario modo procederet, posset diutius perdurare cum ipsarum Ecclesiarum dampno, ac etiam dicti Regni, propter urgentem necessitatem, et evidentem utilitatem ipsorum, prosecutionem eandem duximus suspendendam absque preiudicio partium usque ad beneplacitum dicte Sedis; ita quod per suspensionem huiusmodi nichil accrescat partibus vel decrescat: interim autem, ne super dictis electionibus prosecutione suspensa, tam Strigoniensis quam Albensis Ecclesie supradicte gubernatore legitimo careant, te ex officio nostro et Apostolice plenitudine potestatis, in spiritualibus et temporalibus Procuratorem dicte Strigoniensis Ecclesie usque ad dicte Sedis beneplacitum ordinamus, tibi administrationem tam eius, quam dicte Albensis Ecclesiarum generalem et liberam in spiritualibus et temporalibus committentes, nec non concedentes auctoritatem, contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam, spiritualiter liter et temporaliter, appellatione postposita, compescendi; ita tamen, quod debonis immobilibus earundem Ecclesiarum nichil penitus alienes, nec etiam de paramentis et libris, aut aliis rebus seu bonis mobilibus Deo dicatis seu Diuinis usibus deputatis; et si secus feceris, illud decernimus irritum et inane; non obstantibus appellationibus a quibusvis personis quorumcumque tenorum ex quibuscumque causis contra ipsarum electionum formam, vel tuam aut eligentium te personas emissis, 212nec non prosecutionibus et processibus habitis super eis, aut si aliquibus cuiuscumque eminentie, ordinie, conditionis et status ecclesiastici vel mundani, etiam si Imperiali aut Regali dignitate prefulgeant, a prefata Sede indultum existat, quod excommunicari, suspendi vel interdici non possint per litteras Apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi vel eorum personis, locis aut ordinibus mentionem, seu qualibet alia dicte Sedis indulgentia generali vel speciali, sub quacunque forma vel conceptione verborum ab eadem Sede concessa, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam, earum effectus impediri valeat vel differri, et de quibus quorumve totis tenoribus de verbo ad verbum certa, specialis, plena, determinata et expressa in nostris litteris mentio sit habenda. Datum Laterani V. kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno quinto.

In e. m. dilectis filiis Capitulo Ecclesie Strigoniensis. Preteritorum exhibitio etc. ut in precedenti proxima verbis competenter mutatis, usque esset habenda. Quocirca universitati vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus eidem Gregorio tanquam Procuratori dicte Strigoniensis Ecclesie a nobis, ut predicitur, ordinato, quamdiu procurationem et administrationem ipsius gesserit, humiliter intendentes, ac exhibentes ei obedientiam et reverentiam debitam et devotam, eius salubria monita et mandata suscipiatis devote, ac efficaciter adimplere curetis: alioquin sententiam, quam idem G. rite tulerit in rebelies, ratam habebimus, et faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari, Datum Laterani V. kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno quinto.

In e. m. Clero Civitatis et Diocesis Strigoniensis.

In e. m. dilectis filiis populo Civitatis et Diocesis Strigoniensis. Preteritorum exhibitio etc. ut in precedenti usque mentio sit habenda. Quocirca universitati vestre per Apostolica scripta mandamus quantenus eundem G. tanquam Procuratorem dicte Strigoniensis Ecclesie a nobis, ut predicitur, ordinatum, quamdiu procurationem et administrationem ipsius gesserit, recipientes devote et devota honorificentia prosequentes, ipsius monitis et mandatis salubribus humiliter intendatis. 213Datum Laterani V. kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno quinto.

In e. m. dilectis filiis vasallis Ecclesie Strigoniensis. Preteritorum exhibitio etc. ut supra usque mentio sit habenda. Quocirca universitati vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus eundem G. tanquam Procuratorem eiusdem Strigoniensis Ecclesie a nobis, ut predicitur, ordinatum debita honorificentia prosequentes, ei fidelitatem solitam, nec non debita et consueta servitia et iura eiusdem a vobis debita exhibere integre studeatis: alioquin sententiam sive penam, quas idem G. rite tulerit seu statuerit in rebelles, ratas habebimus, et faciemus auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Laterani V. kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno quinto.

In e. m. venerabilibus fratribus Suffraganeis Ecclesie Strigoniensis. Preteritorum exhibitio etc. ut supra usque sit habenda. Quocirca fraternituti vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus, eidem G. tanquam Procuratori dicte Strigoniensis Ecclesie a nobis, ut predicitur, ordinato, quamdiu procurationem et administrationem ipsius gesserit, obsequentes, et exhibentes ei obedientiam et revereetiam debitam et devotam, ipsius salubribus monitis et mandatis efficaciter intendatis; ita quod mutua inter vos et ipsum gratia gratos sortiatur effectus, et nos devotionem vestram possimus propterea in Domino non immerito commendare. Alioquin sententiam, quam idem G. rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Laterani V. kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno quinto.

In e. m. dilectis filiis Capitulo Ecclesie Albensis Vesprimiensis Diocesis. Preteritorum exhibitio etc. ut supra usque esset habenda. Quocirca universitati vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus eidem G. tanquam administratori eiusdem Albensis Ecclesie a nobis, ut predicitur, ordinato, quamdiu administrationem huiusmodi gesserit, humiliter intendentes, et exhibentes ei tanquam eiusdem Ecclesie Albensis Preposito obedientiam et reverentiam debitam et devotam, eius salubria monita et mandata suscipiatis devote ac efficaciter adimplere curetis: alioquin sententiam, quam idem 214G. rite tulerit in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Laterani V. kalendas Februarii. Pontificatus nostri anno quinto.

(VIII. Bonifácz pápa Regestáiból Theiner Monumenta stb. I. köt. 382. l. Rövid töredékét közölte Fejér Cod. Dipl. VI. köt. 2. r. 223. l.)