130. A szepesi káptalan bizonyságlevele, hogy Hilbrand, a szepesi szászok grófja, Sztoyan Miklós grófnak két ekényi földet egy réttel adott el. 1298.

Nos Capitulum Ecclesie Sancti Martini in Scyps memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod Hilbrandus Comes Saxonum in Scyps in nostra presencia parte ex una est constitutus, parte vero ex altera Comes Nicolaus Stoyanus; et idem Comes Hilbrandus coram nobis est professus, quod Comiti Nicolao Stoyano terram ad duo aratra sufficientem cum prato sub Regali mensura pro quinquaginta marcis puri argenti vendidisset in hereditate Tomasy vocata, que quidem hereditas sua exstat ex dono Regali, sicut in priuilegio Regis Ladislai ac Regis Andree continetur, sibi ac suis heredibus, heredumque suorum successoribus perpetuo possidendam, et idem Comes Hilbrandus dixit se plenarie illam pecuniam recepisse. Prima meta huius terre incipit in alta via, que vadit de villa Prepositi in Schinukin, et illa eadem via ac meta separat Nicolaum Stoyanum et Comitem Hilbrandum; et ab illa meta vadit contra mediam noctem super vnum pontem, et a ponte tendit per uallem contra mediam noctem usque ad fossatum molendine (így); et fossatum ascendendo usque ad aquam, que Petena vocatur; et eadem aqua descendendo usque ad locum, ubi riuulus montanus intrat Petenam, et sic illas aquas descendit usque ad magnum pontem, et a magno ponte ascendit riuulum, qui vocatur Roz ad longitudinem vnius iugeri, et tunc vadit contra orientem usque ad metas illorum de Schynukin, illas metas de Schinukin ascendendo usque ad metas Barlabe et Comitis Nicolay filij Mathie, et metas filij Mathie ascendit usque ad metas Nicolay Stoyanj; et illam metam ascendit usque ad altam viam; et eandem viam ascendit usque ad primam metam; et sic mete eiusdem 197terre ac prati distinguntur. In cujus rei testimonium presentes litteras nostri sigilli munimine duximus roborandas. Datum anno Domini Mş. CCş. nonagesimo octauo.

(Az eredeti után.)