126. VIII. Bonifácz pápa János jadrai, és a választott spalatoi érseknek meghagyja, hogy a sebenicoi püspöki megyét rendezzék. 1298.

Bonifacius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Archiepiscopo Jadrensi, et dilecto filio ... Electo Spalatensi salutem et Apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana Ecclesia cunctorum mater fidelium et magistra, que superne dispositionis arbitrio super universas orbis Ecclesias obtinere dinoscitur principatum, statum, conditiones et qualitates locorum et temporum provida circumspectione discutiens, nonnulla locorum ipsorum, causa rationabili suadente, in civitates interdum erigit et Episcopalis decorat insigniis dignitatis; aliqua vero ex causa huiusmodi nonnunquam predictis privat insigniis, utrisque retribuens iuxta suorum exigentiam meritorum. Habet siquidem fidedigne relationis assertio, quod ab olim inter cives Tragurienses, et homines ville Sebenicensis, in Spalatensi Provincia constitute, gravis et periculosa dissensio adhuc durans, ea occasione potissime fuit exorta, quod venerabilis frater ... Traguriensis Episcopus et cives predicti, villam ipsam debere subesse asserebant, et asserunt Traguriensi Ecclesie, ac de Diocesi eius esse: prefatis hominibus firmiter asserentibus ex adverso, predictam villam nec eidem subiectam Ecclesie, neque de (Diocesi) ipsius fore dicunt, sed sibi potius proprium deberi Episcopum, seque dignitatis Episcopalis fore titulo decorandam. Nos igitur ad pacem fidelium et quietem paterna sollicitudine intendentes, et volentes benignius non levibus animarum et corporum obviare periculis, que inter cives et homines supradictos possent, prout asseritur, occasione huiusmodi evenire, ac etiam carissime in Christo filie nostre Marie, consortis carissimi in Christo filii nostri Caroli Illusris Regis Sicilie, Regine Ungarie Illustris, nec non et 190dilecti filii Nobilis viri Georgii, Comitis civitatum Dalmacie, in qua Traguriensis Civitas et villa predicta consistunt, nobis super hoc humiliter supplicantium ac asserentium, dictam villam Sebenicensem fore locum insignem, et alias multiplici commoditate dotatum, devotis annuere precibus in hac parte, plenam quoque gerentes de vestra circumspectione fiduciam, qui super hiis omnibus habere poteritis noticiam pleniorem, mandamus, quatenus vos, vel alter vestrum, per vos, vel alium seu alios prefatam villam Sebenicensem, nostra freti auctoritate, civitatis insigniis decorantes, maiorem et solemniorem Ecclesiam dicte ville, cum ei secundum sui status et Ecclesie Cathedralis decentiam fuerit de dote provisum, eadem auctoritate in Cathedralem Ecclesiam erigatis, que Spalatensi Ecclesie loci Metropolitice, tanquam eius suffraganea, iure Metropolitico sit subiecta, ac deinde aliqua, prout decens extiterit, de bonis eiusdem Ecclesie Sebenicensis, postquam dotata et in Cathedralem fuerit sic erecta, in usus Episcopalis mense Episcopi, qui pro tempore fuerit, ipsius Sebenicensis Ecclesie deputetis, eidem insuper Ecclesie Sebenicensi propriam, sine alicuius preiudicio, assignetis Diocesim, certis prout expediverit finibus limitatam; ac nichilominus eidem Ecclesie Sebenicensi hac vice personam idoneam, que tanto congruat oneri et honori, preficiatis auctoritate predicta in Episcopum et pastorem, curam et administrationem eiusdem Ecclesie Sebenicensi ei spiritualiter et temporaliter committendo, ac per te, frater Archiepiscope, adscitis tibi duobus vel tribus Episcopis gratiam et communionem Apostolice Sedis habentibus, eidem munere consecrationis impenso, faciatis sibi ab eius subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi; ita tamen, quod per hec Capitulo eiusdem Ecclesie Sebenicensis, ad quos electio Episcopi Sebenicensis futuris temporibus, cum contigerit eam vacare, pertineat, et Spalatensi Ecclesie in iure Metropolitico nullum imposterum preiudicium generetur. Contradictores etc. Non obstante, si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras etc. Sic ergo in premissis prudenter ac laudabiliter vos gerere studeatis, quod proinde a Domino premium, et a nobis commendat is titulum possitis non immerito 191promereri. Datum Rome apud Sanctum Petrum kalendis Maji, Pontificatus nostri anno quarto.

(VIII. Bonifácz pápa Regestáiból Theiner Monumenta stb. I. köt. 381. l.)