121. Emlékeztető bírói levél, melyben a perlekedőknek okleveleik és irómányaik bemutatására határidő rendeltetik. 1297. körűl.

Damus pro memoria, quod in octauis Purificacionis Beate Virginis Zobizlaus filius Comitis Bogomerij pars actor, pro quo magister Bartholomeus Lector Ecclesie Nytriensis, et Jacobus filius Chyma jobagio Castri Nytriensis cum litteris Capituli loci eiusdem comparuerunt continentibus, quod idem Zobyzlaus quescionem seu accionem suam eisdem in hoc facto commiserit exequendam, ratum et firmum habiturus, quidquid magister Bartholomeus et Jacobus predicti experiuerint pro eodem, assumpserunt ab una parte; Petrus et Byther Comites filij Miko, et Myko filius Detrici, qui pensonaliter comparuerunt similiter et assumpserunt, ex altera; debeant comparere peremptorie coram nobis, et ipso die ambe partes omnia priuilegia et instrumenta sua, quotquot habent super facto possessionis Kyzche, alio nomine Yescesin uocate, sicut predicti procuratores eiusdem Zobyzlai dicebant, quam scilicet possessionem ijdem Petrus et Byther Comites, ac Myko, ad possessionem eorum Varna vocatam asseruerunt pertinere, et esse intra metas dicte possessionis eorumdem, confecta, debent exhibere coram nobis. Quibus exhibitis, decernemus inter partes iusticia mediante. Datum in villa Zcenholm, sexto die quindenarum Omnium Sanctorum.

Jegyzet. Bőrhártyán kelt zárt levél, mely szokás szerint már eltünt kerek pecséttel volt lepecsételve. Hátirata ez: pro Petro et Byter Comitibus ac Myko contra Zobyzlaum ad octauas Purificacionis Beate Virginis. A kékkői levéltárban: Fasc. 1. Nro. 8. Érdy.