120. István Márton fia, fegyveres erővel rohant Bither Mikó fia Zilna (Zsolna Trencsinben) birtokára, mely hatalmaskodás megbizonyítására határidő rendeltetik. 1297. körűl.

Damus pro memoria, quod Comes Bither filius Miko personaliter astando contra Comitem Stephanum filium Martini similiter personaliter conparentem, in figura iudicij egerit coram nobis tali modo: Quod hoc anno feria secunda proxima post festum Pasce Domini idem Comes Stephanus cum 181Guda, Thoma de Sancta Cruce, Paulo, Welich, Mathe et Gold, seruientibus suis ad uillam suam Zilna uocatam armatis manibus ueniendo destruxisset, dampnum quingentarum marcarum in ipsa destruccione eidem faciendo, duos eciam jobagiones suos, scilicet Petrik, et Enchik uocatus in eadem uilla captiuasset, captivatosque secum abduxisset, occidi eosdem faciendo; adiecit eciam, quod in crastino facta destruccione ijdem Guda, Thomas, Paulus, Welich, Mathe et Gold reuertentes, omnia, que in ipsa uilla post destruccionem eorumdem remanserant, uiolenter recipiendo abstulissent. Contra quem idem Comes Stephanus respondens, omnia premissa se fecisse denegauit, excepto eo, quod dixerit super morte predicti Petrik se omnino concordasse. Nos igitur auditis parcium proposicionibus decreuimus, quod idem Comes Bither in octauis Sancti Martini coram Capitulo Strigoniensi accionem suam prehabitam testibus debeat conprobare, et rursum quinto decimo die a produccione testium partes coram nobis comparebunt, nomina et dicta testium suorum idem Comes Bither in litteris eiusdem Capituli coram nobis exhibebit, et eodem die idem Comes Stephanus exhibebit litteras suas, si quas habet super eo, quod super morte Petrik concordasset, cum Comite Bither et cum aduersarijs eiusdem, quibus exhibitis inter ipsos decernemus. Datum Bude in quindena Sancti Regis Stephani.

Jegyzet. Bőrhártyára írott zárt levél, melynek behajtott vége, azután eleje fektetvén egymásra, mind a három rétegen keresztűl vont hártyakötelék már egészen eltünt, kerek pecséttel volt lepecsételve. Hátirata ez: pro Comite Stephano contra Comitem Bither. A kékkői levéltárban - Fasc. 1. Nro. 3. Érdy.