117. Mikó Detre fia és János Byter fia némely birtoki jogaik iránt, a váczi káptalan előtt viszoncserét kötnek. 1297.

(C)apitulum Ecclesie Waciensis omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Comes Mikou filius Detrici ab una parte, Johannes filius Comitis Byter et Hermanus seruiens eiusdem Comitis Byter cum litteris nostris procuratorijs super ratihabicione confectis pro eodem Comite Byter ex altera, coram nobis personaliter constituti confessi sunt uiua uoce, quod in quibusdam possessionibus ipsorum, scilicet Olcharzk excepta a Hyrichou, predicti Comitis Mikou empticia videlicet, et Galabuch memorati Comitis Byter aquisita, ipsis litteris seu priuilegijs, necnon instrumentis circumdatas et limitatas (így), quibus partes usque modo possederunt, concambium huiusmodi fieri ordinassent inter ipsos, quod memoratus Comes Mykou predictam possessionem Olcharzk uocatam cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis (sub) ipsis metis, quibus ipse actenus possedit, dedisset et contulisset memorato Comiti Byter, et filijs suis, ac vniuersis heredibus ipsorum, in concambium predicte terre Galabuch iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam; et e conuerso idem Comes Byter et filij sui memoratam possessionem ipsorum Galabuch uocatam, similiter eodem modo, prout 178ipsi actenus possederunt, dedissent et contulissent sepedicto Comiti Mykou in concambium ipsius terre Olcharzk, similiter iure perpetuo possidendam; ita scilicet, quod si processu temporis quelibet parcium per aliquem racione predictarum possessionum molestaretur, se inuicem seu mutuo defensare tenerentur proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Henrici Lectoris Ecclesie nostre anno Domini Mş CCş nonagesimo septimo. Venerando patre Domino H. Dei gracia Episcopo Vaciensi existente, domino Dominico Preposito, Dominico Cantore, Julyano Custode, Olyuerio Archidiacono Vaciensi, Nycolao Pestiensi, Agustino de Scigetfeu, Nycolao de Chongrad et Goblino de Zonok Archidiaconis existentibus, ac alijs multis in Ecclesia Beate Virginis existentibus Deo pie famulantibus humiliter et deuote.

A B C.

Jegyzet. Bőrhártyára írott metszett levél, melynek alúl fölhajtott hártya hasadékaiból vörös és sárga sodrott selyemről függött ép monorú pecséte leszakadt. A kékkői levéltárban: Fasc. 1. Nro. 6. Érdy.