115. Kozmas gróf halálos ágyán Horpo birtokot Péter grófnak hagyományozván, halála után neje ezt helyben hagyja. 1297.

Nos Capitulum Ecclesie Posoniensis significamus uniuersis, quibus expedit per presentes, quod nobilis domina Elisabech (így) relicta Comitis Cosme, que propter exequias mariti suj Comitis Cosme predicti, quibus oportuit eam interesse, ad presenciam (nostram venire) non potujt, in Ecclesia fratrum Minorum coram domino Johanne nostro Concanonico et Ecclesie nostre Vicario (sponte est confessa), quod cum Comes Cosmas maritus domine predicte decumbens in lecto egritudinis, et senciens sibi mortis periculum immjnere, Comiti Petro filio Gothardi pro suis seruicijs multiplicibus et diuturnis quandam possessionem Horpo vocatam, sitam a parte orientalj inter duas villas Rasolyz et Lapychoz (?) vocatas, coram eadem domina vxore sua legaujt, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis in filios filiorum (perpetuo) possidendam; predicta autem domina eodem jure, quo Comes Cosmas suus maritus predictam possessionem (legatam Comiti) Petro supradicto in filios filiorum iure perpetuo possidendam legauit, tradidit; obligauit (similiter se) et pro filio suo Achileus vocato, quod quicunque Comitem Petrum racione possessionis predicte processu temporum impetere forsitan attemptaret, eadem domina tenebitur 176ipsum Comitem Petrum expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini Mş CCş nonagesimo septimo. Datum die Dominjco post Conuersionem Beati Paulj Apostoli.

A B C.

(Hártyán. A sorok végszavai elmosódvák; azért a zárjel közti és kérdőjellel ellátott szavakért jót nem állok. A még ép pecsét vöröszöld selymen függ. Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa XIV. Fasc. 8. Nro. 8. Knauz.)