111. III. Endre király, Széplak helységnek Pozsony várossali egyesűlését rendeli. 1297.

Nos Andreas Dei gracia Rex Vngarie memorie commendantes significamus quibus expedit tenore presencium vniuersis, quod quia nos super amplificacione ciuitatis nostre Posoniensis et de melioracione sui status toto posse velumus inuigilare, hanc hospitibus nostris in ciuitate Posoniensi existentibus de munificencia Regia graciam duximus faciendam, ut populi de villa Zceplok existentes, se in ciuitatem nostram Posoniensem transferre debeant causa commorandi, illa et eadem libertate gaudeant, qua alii eiues nostri de Posonio gratulantur, et omnia edificia dictorum populorum tam in lapidibus, quam in alijs constructa pro municione ciuitatis nostre antedicte duximus deputanda. Vnde volumus, quod nullus ciues nostros de Posonio occasione predicti facti audeat vel presumat molestare. Datum Posonij in crastino Annunciacionis Virginis Gloriose, anno Domini Mş CCş nonagesimo septimo.

(Eredetie Pozsony város levéltárában.)