104. A pozsonyi káptalan bizonyságlevele, a schintpergi hegyen mívelt szőlőkben tartandó rendnek az érdekeltek által tett megállapításáról. 1296.

Nos Capitulum Ecclesie Posoniensis significamus vniuersis, quibus expedit per presentes, quod constitutis personaliter coram nobis Johanne et Petro filijs Benedicti, Johanne et Andrea filijs Nicholai de Racha, Jacobo filio Stephani, tam pro se, quam pro fratre suo Petro filio Racha ab una parte; tam ciuibus Posoniensis ciuitatis, quam hospitibus de Austria et Vngaria ab altera; idem Johannes et Petrus filij Benedicti, et ceteri nominati supra sunt confessi, quod licet materia questionis inter ipsos predictos nobiles, scilicet Johannem et Petrum et alios prenotatos, et ciues Posonienses et hospites, super extorsione pecunie aliqualis sit exorta, tandem propter bonum pacis ipsi duo, videlicet Petrus et Johannes et ceteri predicti, cum ciuibus et hospitibus in talem pacis concordiam deuenissent: Quod omnes ciues et hospites, qui in monte ipsorum Schintperg vocato vineas habent, de cetero nullam exaccionem uel collectam eis soluere teneantur, nisi cibriones ipsorum, quos actenus de qualibet vinea mediante iusticia consueto more vsque in hunc diem soluere consueuerunt; et eadem libertate gaudere debeant, qua libertate 162gaudent ciues Posonienses, secundum quod in eorum priuilegijs continetur. Ita tamen, quod pro quolibet cibrione soluent quinque quartalia, secundum quod in Posonio et per totam terram soluere consueuerunt. In cuius rei nemoriam presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto. Datum feria secunda post Dominicam Jubilate.

(Hártya; vörös-fehér selyemről függő ép pecséttel. Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa XIV. Fasc. 17. Nro. 7. Knauz.)