102. Mihály Gróf visszaváltja Márton, Tamás és János helyett az apjuk által Lodomér esztergomi érseknek 15 girányi tized fejében elzálogított Anja nevű földet, mely azért birtokává lesz. 1296.

Nos Capitulum Ecclesie Posoniensis significamus vniuersis, quibus expedit, per presentes; quod constitutis personaliter coram nobis Martino, Thoma, Johanne filijs Ywan, filij Renes ex vna parte, Comite Michaele filio Salamonis de Sagitarijs ab altera; idem Thomas, Martinus (et) Johannes sunt confessi, quod quamdam terram ipsorum hereditariam Anja vocatam ad septem aratra sufficientem, quam pater ipsorum quondam domino Lodomerio Diuina miseracione Archiepiscopo Strigoniensi pro quindecim marcis racione decimarum obligauerat, et eam iam dudum duplo redimere debuisset, predicti Martinus, Thomas et Johannes de bona voluntate ipsorum racione consaqwinitatis (így) eandem terram Anja vocatam Comitem Michaelem pro predicta summa pecunje cum sua pecunia redimere permiserunt. Quam summam pecunie magister Andreas loco et vice domini nostri 159Archiepiscopi in nostri presencia comparens ab eodem Michaele in plenum se recepille est confessus. Dixerunt eciam Thomas, Martinus (et) Johannes predicti, quod Michael predictus prefatam terram Anja vocatam cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs possidere debeat iure perpetuo in filios filiorum, obligantes eciam se Thomas, Martinus et Johannes predicti, quod quicunque processu temporum racione terre prenotate eundem Michaelem impetere forsitan attemptaret, idem Thomas, Martinus et Johannes tenebuntur ipsum Michaelem expedire proprijs laboribus et expensis. Situs autem terre talis est, quod ab occidente vicinatur aque Duduwage, vbi est capitalis metha; et inde vadit uersus aquilonem, ibi vicinatur terre castrencium (így); et inde postmodum vadit uersus orientem, et ibi vicinatur terre aucupum domini Regis, ibi eciam est capitalis metha; et inde descendit ad terram Jacobi filij Salamonis, et ibi est capitalis metha; et inde vadit versus meridionalem, et ibi vicinatur terre Russoyt vocate; et inde redit versus aquam Duduwage, et ibi terminatur. In cuius rei memoriam presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini Mş CCş nonagesimo sexto. Datum - - (így).

(Talán a napot akarta ez utolsó szó után oda írni; mert különben igen szokatlanúl volna befejezve. Ámbár ezt feltéve is, mindig feltünő marad e záradék; miután a Datum szót, mint tudva van, az évszám rendesen meg nem előzhette.)

(Vastag hártyán írva ibolyaszínű, sárga és kék selymen függ a még ép pecsét. Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa XIV. Fasc. 1. Nro. 5. Knauz.)