095. III. Endre király Chekelokai Domokosnak Paad birtokot tárgyazó adományozását az erdélyi káptalan számára megerősíti. 1296.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruye, Gallycie, Lodomyrie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in Domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam harum volumus serye litterarum peruenire, quod Dominicus filius Ladizlai de Chekeloka ad nostram accedens presenciam, nomine suo et nomine Lukas fratris sui confessus est, quandam terram Paad vocatam quam progenitores sui, Petrus videlicet, et Ladizlaus ex collacione Regis Bele, felicis recordacionis habuerunt et tenuerunt, prout in priuilegio ipsius Regis Bele vidimul contineri, Capitulo Ecclesie Beati Michaelis Archangeli Transiluane per predictos Petrum et Ladizlaum pro remedyo animarum suarum fuisse donatam, et idem Dominicus predictam donacionem patris sub - - factam sui et memorati fratris sui nomine ratam habuit et acceptam. Nos igitur perspicue consideracionis attendentes, quod ea, que Deo cum pia deuocione fidelium sunt collata, Regyo debent patrocinio roborari, ac roborata conseruari, donacionem eorundem Petri et Ladizlay ac - - is descendencium, ipsi Capitulo Albensi iuste, ut premisimus, et legitime factam, ad instanciam et peticionem ejusdem Capituli auctoritate - - m ex certa sciencia duximus confirmandam. In cujus rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras duplicil sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris domini Theodori Dei gracia Episcopi Jauriensis, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini MCCLXXX. (így) VIş., XIIIş. kalendas Augusti, Regni autem nostri anno sexto.

(Teutsch és Firnhaber, Urkundenb. z. Gesch. Siebenb. I. köt. 196. l.)